Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Pastor bonus IntraText CT - Text |
|
|
Congregatio de Causis Sanctorum Art. 71 — Congregatio ea omnia tractat, quæ, secundum statutum iter, ad Servorum Dei canonizationem perducunt. Art. 72 — § 1. Episcopis diœcesanis, quibus causæ instructio competit, peculiaribus normis necnon opportunis consiliis adest. § 2. Causas iam instructas perpendit, inquirens utrum omnia ad normam legis peracta sint. Causas ita recognitas funditus perscrutatur ad iudicium ferendum utrum constet de omnibus quæ requiruntur, ut Summo Pontifici vota favorabilia subiciantur, secundum ante constitutos gradus causarum. Art. 73 — Ad Congregationem præterea spectat cognoscere de Doctoris titulo Sanctis decernendo, præhabito voto Congregationis de Doctrina Fidei ad eminentem doctrinam quod attinet. Art. 74 — Eius insuper est de iis omnibus decernere, quæ ad sacras Reliquias authenticas declarandas easdemque conservandas pertinent.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |