4.
De Pontificia Academia Sancti Thomae Aquinatis
« Doctor
Humanitatis » nomen est quod Sancto Thomae Aquinati indidimus quoniam semper
promptus erat ad omnium culturarum merita recipienda (Allocutio ad eos qui VIII
Congressui Thomistico Internationali intererant, die xiii mensis Septembris
A.D. mcmlxxx; Insegnamenti, III, 2 (1980), 609). In culturalibus huius
aetatis adiunctis, peropportunum apparet hanc partem doctrinae thomisticae
diligentius exprimere quae de humanitate agit, cum assertiones de humanae
personae dignitate deque eius rationis usu plane consono fidei magistrum
nostrae aetati efficiant Sanctum Thomam. Homines nempe nostri temporis solliciti
videntur de quaestione: quid est homo? Hoc nomen adhibentes Concilii Vaticani
II regulas exsecuti sumus de usu doctrinae Aquinatis tum in institutione
philosophica et theologica sacerdotum (Decretum Optatam totius, n. 16),
tum in inquirendis convenientia concordiaque inter fidem et rationem in
Universitatibus studiorum (Declaratio Gravissimum educationis, n. 10).
In Litteris
Nostris Encyclicis Fides et Ratio nuper editis sic in memoriam revocare
exoptavimus quoddam facinus Praedecessoris Nostri Leonis XIII, promulgationem
scilicet Litterarum Encyclicarum quibus initium erat Aeterni Patris (die
iv mensis Augusti A.D. mdccclxxix; ASS 11 (1878-1879), pp. 97-115): «
Concilii Vaticani I eximius ille Pontifex doctrinam de necessitudine inter
fidem et rationem repetiit atque amplificavit, idemque philosophicas
cogitationes fidei ac theologicae scientiae summo esse auxilio demonstravit. Uno plus post saeculo complura illius scripti indicia
sive re sive paedagogico usu nihil amiserunt utilitatis; primum ex omnibus est
id quod incomparabilem sancti Thomae philosophiae praestantiam spectat.
Doctoris Angelici doctrina restituta Leoni XIII optima videbatur semita ad
illum philosophiae usum recuperandum, quem postulabat fides » (Fides et
Ratio, n. 57). Hae nempe memorabiles Litterae inscribebantur Epistula
encyclica de Philosophia christiana ad mentem sancti Thomae Aquinatis Doctoris
Angelici in scholis catholicis instauranda.
Ipse Leo XIII ut perducerentur ad effectum
istarum Litterarum exhortationes, Academiam Romanam Sancti Thomae Aquinatis
instauravit (Litt. Apost. Iampridem ad Em.mum Card. Antoninum De Luca, die
xv mensis Octobris A.D. mdccclxxix). Insequenti anno gratulans de peracto
laborum initio scripsit Cardinalibus Praefectis novae Academiae (Litt. Apost.
die xxi mensis Novembris A.D. mdccclxxx). Post quindecim annos statuta
approbavit atque ulteriores normas regulas statuit (Breve Apost. Quod iam
inde, die ix mensis Maii mdcccxcv). S. Pius X Litteris Apostolicis In
praecipuis laudibus, die xxiii mensis Ianuarii A.D. mcmiv datis, privilegia
et ordinationem Academiae confirmavit. Statuta emendata et completa fuerunt
approbantibus Romanis Pontificibus Benedicto XV (die xi mensis Februarii A.D.
mcmxvi), et Pio XI, qui die x mensis Ianuarii A.D. mcmxxxiv cum ea coniunxit
Pontificiam Academiam Religionis Catholicae, quae, in circumstantiis hodie
longe mutatis, anno mdccci a Reverendissimo Domino Ioanne Fortunato Zamboni
condita fuerat. Gratum Nobis est
commemorare Achilleum Ratti (1882) sed et Ioannem Baptistam Montini (1922) qui
adhuc iuvenes sacerdotes in hac Academia Romana Sancti Thomae lauream in
philosophia thomistica consecuti sunt et postea ad summam pontificiam
dignitatem pervenerunt sumptis nominibus Pii XI et Pauli VI.
Ut ad effectum perducantur desiderata his in
Litteris Nostris Encyclicis significata, opportunum Nobis visum est statuta
Pontificiae Academiae Sancti Thomae renovare quo efficacius sit instrumentum ad
Ecclesiae et totius Humanitatis utilitatem. In hodiernis circumstantiis animi
culturae, quas descripsimus, conveniens immo necessarium apparet ut haec
Academia velut centrale et internationale forum exsistat ad doctrinam Sancti
Thomae melius et accuratius perscrutandam, ita ut realismus metaphysicus actus
essendi qui pervadit philosophiam totam et theologiam Doctoris Angelici, possit
in dialogum ingredi cum multiplicibus ardoribus hodiernae eruditionis atque
doctrinae.
Nos ergo certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Statuta
Pontificiae Academiae Sancti Thomae Aquinatis, rite concinnata et
rursus recognita, approbamus iisque Apostolicae sanctionis robur adicimus.
|