Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Inter munera academiarum

IntraText CT - Text

  • 5
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5. De Pontificia Academia Theologica

Magistra veritatis Ecclesia theologicam disciplinam nullo non tempore impenso coluit studio estque annisa ut clerici et christifideles, ad ministerium theologicum praecipue vocati, ea penitus erudirentur. Ineunte saeculo XVIII, auspice Clemente XI, Decessore Nostro rec. mem., condita est in Urbe Academia Theologica, divinarum disciplinarum sedes et nobilium ingeniorum altrix, unde quasi e fonte, utilitates maximae in rem Catholicam manarent. Hoc igitur studiorum domicilium Summus Pontifex quem diximus, Litteris die xxiii mensis Aprilis A.D. mdccxviii, legibus rite constituit et privilegiis locupletavit. Benedictus autem XIII, item Decessor Noster, qui, cum Purpurati Patris frueretur honore, « summa cum animi... iucunditate » (cf. Litt. Apost. die vi mensis Maii A.D. mdccxxvi) eiusdem Academiae coetibus et exercitationibus interfuerat, meditatus, « quantum splendoris, atque ornamenti Almae Urbi praefatae, nec non utilitatis universae Reipublicae Christianae accederet, si eadem Academia novis, validioribusque praesidiis constabiliretur, quorum ope firmius subsisteret, maioresque in dies progressus faceret » (cf. ibid.), ea, quae Clemens XI instituerat, non solum rata habuit sed etiam benevolentiae suae muneribus luculentis cumulavit. Suavissimos deinde et uberrimos fructus, qui ex hac Theologica Academia sunt profecti, agnoscens, Clemens XIV non dispari munificentia et benignitate eam est prosecutus. Quod opus Gregorius XVI, Decessor Noster fel. rec., perfecit, statuta sapientiae plena die xxvi mensis Octobris A.D. mdcccxxxviii Apostolica auctoritate approbando. Nunc autem expedire visum est eas leges in novam redigi formam, quo magis ad ea, quae nostra postulet aetas, sint accommodatae. In dialogo promovendo necnon in revelationis fideique doctrinae magis magisque profundo intellectu praebendo officium princeps hodiernae theologiae consistit. Precibus igitur ad Nos admotis, ut novas eiusmodi leges probaremus, benigne obsecundantes volentesque ut egregia haec studiorum sedes amplioribus augescat incrementis, Nos, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Statuta Pontificiae Academiae Theologicae, rite concinnata et rursus recognita, approbamus iisque Apostolicae sanctionis robur adicimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License