SI QUIDLIBET
juxta gradum valoris gradum mereatur amoris, valorem vero librorum ineffabilem
persuadet praecedens capitulum; palam liquet lectori quid sit inde probabiliter
concludendum. Non enim demonstrationibus in morali materia nitimur, recordantes
quoniam disciplinati hominis est certitudinem quaerere, sicut rei naturam
perspexerit tolerare, archiphilosopho attestante---primo Ethicorum.
Quoniam nec Tullius requirit Euclidem, nec Euclidi Tullius facit fidem; hoc
revera sive logice sive rhetorice suadere conamur, quod quaecunque divitiae vel
deliciae cedere debent libris in anima spiritali, ubi spiritus, qui est
caritas, ordinat caritatem.
Primo quidem
quia in libris sapientia continetur potissime, plus quam omnes mortales
naturaliter comprehendunt; sapientia vero divitias parvipendit, sicut capitulum
antecedens allegat. Praeterea Aristoteles, de Problematibus, particula
tertia, problemate decimo, istam determinat quaestionem propter quid antiqui,
qui pro gymnasticis et corporalibus agoniis praemia statuerunt potioribus,
nullum unquam praemium sapientiae decreverunt. Hanc quaestionem responsione
tertia ita solvit: in gymnasticis exercitiis praemium est melius et eligibilius
illo, pro quo datur; sapientia autem nihil melius esse potest; quamobrem
sap[ientiae nullum potuit praemium assignari. Ergo nec divitiae nec deliciae
sapientiam antecellunt.
Rursus amicitiam
divitiis praeponendam solus negabit insipiens, cum sapientissimus hoc testetur;
amicitiae vero veritatem hierophilosophus praehonorat et verus Zorobabel
omnibus anteponit. Subsunt igitur divitiae veritati. Veritarem vero potissime
et tuentur et continent sacri libri, immo sunt veritas ipsa scripta; quoniam
pro nunc librorum asseres librorum non asserimus esse partes. Quamobrem
divitiae subsunt libris, praesertim cum pretiosissimum genus divitiarum omnium
sint amici, sicut secundo de Consolatione testatur Boetius, quibus tamen
librorum veritas est per Aristotelem preaferenda.
Amplius cum
divitiae ad solius corporis subsidiae primo et principaliter pertinere noscantur,
virtus vero librorum sit perfectio rationis, quae bonum humanum proprie
nominatur, apparet quod libri sunt homini ratione utenti divitiis cariores.
Praeterea illud quo fides defenderetur commodius, dilataretur diffusius,
praedicaretur lucidius, diligibilius debet esse fideli. Hoc autem est veritas
libris inscripta, quod evidentius figuravit Salvator, quando contra Tentatorem
praeliaturus viriliter scuto se circumdedit veritatis, non cujuslibet immo
scripturae, scriptum esse praemittens quod vivae vocis oraculo erat
prolaturus---Matt. quarto.
Rursus autem
felicitatem nemo dubitat divitiis praeponendem. Consisti autem felicitas in
operatione nobilissimae et divinioris potentiae quam habemus, dum videlicet
intellectus vacat totaliter veritati sapientiae contemplandae, quae est
delectabilissima omnium operationum secundum virtutem, sicut princeps
philosophorum determinat decimo Ethicorum, propter quod et philosophia
videtur habere admirabiles delectationes puritate et firmitate, ut scribitur
consequenter. Contemplatio autem veritatis nunquam est perfectior quam per
libros, dum actualis imaginatio continuata per librum actum intellectus super
visas veritates non sustinet interrumpi. Quamobrem libri videntur esse
felicitatis speculativae immediatissima instrumenta, unde Aristoteles, sol
philosophicae veritatis, ubi de eligendis distribuit methodos, docet quod
philosophari est simpliciter eligibilius quam ditari, quamvis in casu ex
circumstantia, puta necessariis indigenti, ditari quam philosphari sit potius eligendum---tertio
Topicorum.
Adhuc cum libri
sint nobis commodissimi magistri, ut praecedens assumit capitulum, eisdem non
immerito tam honorem quam amorem tribuere convenit magistralem. Tandem cum
omnes homines natura scire desiderent ac per libros scientiam veterum
praeoptandum divitiis omnibus adipisci possimus, quis homo secundum naturum
vivens librorum non habeat appetitum? Quamvis vero porcos margaritas spernere
sciamus, hihil in hoc prudentis laedetur opinio, quominus oblatas comparet
margaritas. Pretiosior est igitur cunctis opibus sapientiae libraria, et omnia
quae desiderantur huic non valent comparari---Proverbiorum tertio. Quisquis
igitur se fatetur veritatis, felicitatis, sapientiae vel scientiae, seu etiam
fidei zelatorem, librorum necesse est se faciat amatorem.
|