Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richard de Bury
Philobiblon

IntraText CT - Text

  • 3 - Qualiter in libris emendis sit pretium aestimandum
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3 - Qualiter in libris emendis sit pretium aestimandum

 

COROLLARIUM nobis gratum de praedictis elicimus, paucis tamen (ut credimus) acceptandum: nullam videlicet debere caristiam hominem impedire ab emptione librorum, cum sibi suppetat quod petitur pro eisdem, nisi ut obsistatur malitiae venditoris, vel tempus emendi opportunius expectetur. Quoniam, si sola sapientia pretium facit libris, quae est infinitis thesaurus hominibus, et si valor librorum est ineffabilis, ut praemissa supponunt, qualiter probabitur carum esse commercium, ubi bonum emitur infinitum? Quapropter libros libenter emendos et invite vendendos sol hominum Salomon nos hortatur, Prov. tertio et vicensimo: veritatem, inquit, eme et noli vendere sapientiam.

Sed quod rhetorice suademus vel logice, adstruamus historiis rei gestae. Archiphilosophus Aristoteles, quem Averoes datum putat quasi regulam in natura, paucos libros Speusippi post ipsius decessum pro septuaginta duobos millibus sestertiis statim emit. Plato, prior tempore sed doctrinis posterior, Philolai Pythagorici librum emitpro decem millibus denariorum, de quo dicitur Timaei dialogum excerpsisse, sicut refert A. Gellius, Noctium Atticarum libro tertio, capitulo septimo decimo. Haec autem narrat A. Gellius, ut perpendat insipiens quam nihilpendant sapientes pecuniam comparatione librorum. Et e contrario, ut omni superbiae stultitiam cognoscamus annexam, libet hic Tarquinii Superbi stultitiam recensere in parvipensione librorum, quam refert idem A. Gellius, Noctium Atticarum libro primo, capitulo undevicesimo.

Vetula quaedam omnino incognita ad Tarquinium Superbum, regem Romanum septimum, dicitur accessisse, venales offerens novem libros, in quibus (ut asseruit) divina continebantur oracula, sed immensam pro eisdem poposcit pecuniam, in tantum ut rex eam diceret delirare. Illa commota tres libros in ignem projecit et pro residuis summam quam prius exegit. Rege negante, rursus tres alios in ignem projecit et adhuc pro tribus residuis primam summam poposcit. Tandem stupefactus supra modum, Tarquinius summam pro tribus gaudet exsolvere, pro qua novem poterat redemisse. Vetula statim disparuit, quae nec prius, nec postea visa fuit. Hi sunt libri Sibyllini, quos quasi quoddam divinum oraculum per aliquem de quindecim viris consulebant Romani, et quindecimviratus creditur officium originem habuisse. Quid aliud haec Sibylla prophetissa tam vafro facto superbum regem edocuit, nisi quod vasa sapientiae, sacri libri, omnem humanam eastimationem excedunt, et sicut de regno caelorum dicit Gregorius: tantum valent, quantum habes?

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License