Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richard de Bury
Philobiblon

IntraText CT - Text

  • 4 - Querimonia librorum contra clericos jam promotos
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4 - Querimonia librorum contra clericos jam promotos

 

PROGENIES viperarum parentes proprios perimens atque semen nequam ingratissimi cuculi, qui, cum vires acceperit, virium largitricem nutriculam suam necat, sunt clerici degeneres erga libros. Reddite praevaricatores ad cor et quid per libros recipitis fideliter computetis et invenietis libros totius nobilis status vestri quodammodo creatores, sine quibus proculdubio deficissent caeteri promotores.

Ad nos nempe rudes penitus et inertes reptastis, ut parvuli loquebamini, ut parvuli sapiebatis, ut parvuli eiulantes implorastis participes fieri lactis nostri. Nos vero protinus lacrimis vestris tacti mamillam grammaticae porreximus exsugendam, quam dentibus atque lingua contrectastis assidue, donec dempta nativa barbarie nostris linguis inciperetis magnalia Dei fari. Post haec philosophiae vestibus valde bonis, rhetorica et dialectica, quas apud nos habuimus et habemus, vos induimus, cum essetis nudi, quasi tabula depingenda. Omnes enim philosopiae domestici sunt vestiti duplicibus, ut tegatur tam nuditas quam ruditas intellectus. Post haec, ut alati more seraphico super cherubin scanderetis, quadrivialium pennas vobis quatuor adjungentes, transmisimus ad amicum, ad cujus ostium, dum tamen improbe pulsaretis, tres panes commodarentur intelligentiae Trinitatis, in qua consistit finalis felicitas cujuslibet viatoris.

Quod si vos haec munera non habere dixeritis, confidenter asserimus, quod vel ea per incuriam perdidistis collata, vel in principio desides respuistis oblata. Si hujusmodi videantur ingratis pusilla, adicimus his majora. Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, vos populus peculiaris in sortem Domini computati, vos sacerdotes et ministri Dei, immo vos antonomatice ipsa Ecclesia Dei dicimini, quasi laici non sint ecclesiastici nuncupandi. Vos, laicis postpositis, psalmos et hymnos concinitis in cancellis et altari deservientes, cum altario participantes, verum conficitis corpus Christi, in quo Deus ipse vos solum laicis, immo paulo magis angelis honoravit. Cui enim aliquando angelorum dixit: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech? Vos crucifixi patrimonium dispensatis pauperibus, ubi jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Vos estis pastores gregis Dominici tam exemplo vitae quam verbo doctrinae, qui vobis tenentur rependere lac et lanam.

Qui sunt istorum omnium largitores, O clerici, nonne libri? Reminisci libeat, supplicamus, quot per nos clericis sint concessa egregia privilegia libertatum. Per nos siquidem vasa sapientiae et intellectus imbuti cathedras scanditis magistrales, vocati ab hominibus Rabbi. Per nos, in oculis laicorum mirabiles velut magna mundi luminaria, dignitates ecclesiae secundum sortes varias possidetis. Per nos, cum adhuc careatis genarum lanugine, in aetate tenera constituti tonsuram portatis in vertice, prohibente statim ecclesiastica sententia formidanda: nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari; et qui eos tetigerit temere violenter anathematis vulnere ictu proprio protinus feriatur.

Tandem aetate succumbente malitiae, figurae Pythagoricae bivium attingentes ramum laevum eligites et retrorsum abeuntes sortem Domini praeassumptam dimittitis, socii facti furum; sicque semper proficientes in pejus, latrociniis, homocidiis et multigenis impudicitiis maculati, tam stitia, in manicis et compedibus coarctati, servamini morte turpissima puniendi. Tunc elongatur amicus et proximus, nec est qui doleat vicem vestram. Petrus jurat se hominem non novisse; vulgus clamat justiciario: crucifige, crucifige eum! quoniam si hunc dimittis, Caesaris amicus non eris. Jam periit omnis fuga, nam ante tribunal oportet assisti, nec locus suppetit appellandi sed solum suspendium exspectatur.

Dum sic tristitia complevit cor miseri et solae Camenae lacerae fletibus ora rigant, fit balatus angustiis undique memor nostri et ut evitet mortis propinquae periculum antiquatae tonsurae, quam dedimus, parvum praefert signaculum, supplicans ut vocemur in medium et collati muneris testes simus. Tunc misericordia statim moti occurrimus filio prodigo et a portis mortis servum eripimus fugitivum. Legendus liber porrigitur non ignotus et ad modicam balbutientis praetimore lecturam judicis potestas dissolvitur, accusator trahitur, mors fugator.

O carminis empirici mira virtus! O dirae cladis antidotum salutare! O lectio pretiosa psalterii, quod meretur hoc ipso liber vitae deinceps appellari! Sustineat laici saeculare judicium, ut vel insuti culleis enatent ad Neptunam, vel in terra plantati Plutoni fructificent, aut Vulcano per incendia holocaustum se offerant medullatum, vel certe suspensi victima sint Junoni; dum noster alumnus ad lectionem unicam libri vitae pontificis commendatur custodiae et rigor in favorem convertitur, ac dum forum transfertur a laico, a librorum alumno clerico mors differtur.

Caeterum jam de clericis, qui sunt vasa virtutis, loquamur. Quis de vobis pulpitum seu scabellum praedicaturus ascendit nobis penitus inconsultis? Quis scholas lecturus vel disputaturus ingreditur, qui nostris conatibus non fulcitur? Primum oportet volumen cum Ezechiele comedere, quo venter memoriae dulcescat intrinsecus et sic more pantherae refectae redoleat extrinsecus conceptorum aromatum odor suavis, ad cujus anhelitum coanhelent accedere omnes bestiae et jumenta. Sic nostra natura in nostris familiaribus operante latenter, auditores accurrunt benevoli, sicut adamas trahit ferrum nquaquam invite. O virtus infinita librorum! Jacent Parisius vel Athenis simulque resonat in Britannia et in Roma. Quiescentes quippe moventur, dum ipsis loca sua tenentibus, auditorum intellectibus circumquaque feruntur.

Nos denique sacerdotes, pontifices, cardinales et papam, ut cuncta in hierarchia ecclesiastica collocentur in ordine, litterarum scientia stabilimus. A libris namque sumit originem quicquid boni provenit statui clericali. Sed haec hactenus: piget enim reminisci quae dedimus populo clericorum degeneri, quia magis videntur perdita quam collata, quaecumque munera tribuuntur ingratis.

Deinceps insistemus parumper recitandis injuriis quas rependunt, vilipensionibus et jacturis, de quibus nec singula generum recitare sufficimus, immo vix proxima genera singulorum. Inprimis de domiciliis clericorum nobis jure haereditario debitis vi et armis expellimur, qui quondam in interiori cubiculo cellulas habebamus quietis, sed proh dolor! his nefandis temporibus penitus exsulantes improperium patimur extra portas.

Occupant etenim loca nostra nunc canes, nunc aves, nunc bestia bipedalis, cujus cohabitatio cum clericis vetabatur antiquitus, a qua semper super aspidem et basiliscum alumnos nostros docuimus esse fugiendum; quamobrem ista nostris semper studiis aemula, nullo die placanda, finaliter nos conspectos in angulo jam defunctae araneae sola tela protectos, in rugam fronte collecta, virulentis sermonibus detrahit et subsannat, ac nos in tota domus suppellecti supervacaneos hospitari demonstrat et ad unumquodque oeconomiae servitiam conqueritor otiosos, mox in captiegia pretiosa, sindonem et sericum et coccum bis tinctum, vestes et varias furraturas, linum et lanam, nos consulit commutandos: et quidem merito, si videret intrinseca cordis nostri, si nostris privatis interfuisset consiliis, si Theophrasti vel Valerii perlegisset, vel saltem quintum et vicensimum capitulum Ecclesiastici auribus intellectus audisset.

Quapropter conquerimur de hospitiis nobis injuste ablatis, de vestibus, non quidem non datis sed de datis antiquitus, violentis manibus laceratis. Adhaesit pavimento anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster, et gloria nostra in pulverem est deducta. Morbis variis laboramus, dorsa dolentes et latera, et jacemus membratim paralysi dissoluti, nec est qui recogitet, nec est ullus qui malagma procuret. Candor nativus et luce perspicuus jam in fuscum et croceum est conversus, ut nemo medicus dubitet ictericia nos infectos. Arthriticam patiuntur nonnulli de nobis, sicut extremitates retortae insinuant evidenter. Fumus et pulvis, quibus infestamur assidue, radiorum visualium aciem hebetarunt et jam lippientibus oculis ophthalmiam superducunt.

Ventres nostri duris torsionibus viscerum, quae vermes edaces non cessant corrodere, consumuntur et utriusque Lazari sustinemus putridinem, nec invenitur quisquam, qui cedri resina non liniat vel qui quatriduano jam putrido clamans dicat, Lazare veni foras! Nullo circumligantur medicamine vulnera nostra saeva, quae nobis innoxiis inferuntur atrociter, nec est ullus qui super nostra ulcera cataplasmet; sed pannosi et algidi in angulos tenebrosos abicimur, in lacrimis cum sancto Job in sterquilionio colocamur, vel, quod nefas videtur effatu, in abyssis abscondimur cloacarum. Pulvinar subtrahitur evangelicis supponendum lateribus, quibus primo deberent de sortibus clericorum provenire subsidia et sic ad nos suo famulatui deputandos pro semper communis victus necessarius derivari.

Rursus de alio genere calamitatis conquerimur, quae personis nostris crebrius irrogatur injuste. Nam in servos vendimur et ancillas et obsides in tabernis absque redemptore jacemus. Macellariis crudelibus subdimur, ubi mactare tam pecora quam jumenta sine piis lacrimis non videmus et ubi millesies morimur ipso metu, qui cadere posset in constantem. Judaeis committimur, Sarracenis, haereticis et paganis, quorum super omnia toxicum formidamus, per quos nonnullos de nostris parentibus per venemum pestiferum constat esse corruptos. Sane nos, qui architectonici reputari debemus in scientiis et subjectis nobis omnibus mechanicis imperamus, subalternatorum regimini vice versa committimur, tanquam si monarcha summe nobilis rusticanis calcaneis substernatur. Sartor et sutor et scissor quicunque ac cujuslibet artifex operis inclusos nos custodit in carcere pro superfluis et lascivis deliciis clericorum.

Jam volumus prosequi novum genus injuriae, quo tam in nostris personis laedimur quam in fama, qua nihil carius possidemus. Generositati nostrae omni die detrahitur, dum per pravos compilatores, translatores et transformatores nova nobis auctorem nomina imponuntur et, antiqua nobilitate mutata, regeneratione multiplici renascentes degeneramus omnino. Sicque vilium vitricorem nobis nolentibus affiguntur vocabula et verorum patrum nomina filiis subducuntur. Versus Vergilii, adhuc ipso vivente quidam pseudoversificus usurpavit, et Martialis Coci libellos Fidentinus quidam sibi mendaciter arrogavit, quem idem Martialis redarguit merito sub his verbis:

        Quem recitas, meus est, O Fidentine, libellus;

      Sed male quum recitas, incipit esse tuus. [Epi., i. 38]

Quid ergo mirum, si defunctis nostris auctoribus suas per nos fimbrias simiae clericorum magnificant, cum eisdem superstitibus nos recenter editos rapere moliantur. Ah, quoties nos antiquos fingitis nuper natos, et qui patres sumus filios nominare conamini, quique vos ad esse clericale creavimus studiorem vestorum fabricas appellatis! Revera de Athenis exstitimus oriundi, qui fingimur nunc de Roma, semper namque Carmentis latruncula fuit Cadmi, et qui nuper nascebamur in Anglia cras Parisius renascemur, et inde delati Bononiam Italicam sortiemur ogiginem, nulla consanguinitate suffultam.

Heu, quam falsis scriptoribus nos exarandos committitis; quam corrupte nos legitis et mendicando necatis, quos pro zelo corrigere credabatis! Interpretes barbaros sustinemus multotiens et qui linguarum idiomata nesciunt nos de lingua ad linguam transferre praesumunt; sicque proprietate sermonis ablata fit sententiae contra sensum auctoris turpiter mutilata. Bene gratiosa fuisset librorum conditio, si turris Babel nullatenus obfuisset praesumptio, si totius humani generis unica descendisset sermonis species propagata.

Ultimam nostrae prolixae querelae, sed pro materia quam habemus brevissimae, clausulam subjungemus. In nobis etenim commutatur naturalis usus in eum usum qui est contra naturam, dum passim pictoribus subdimur litterarum ignaris et aurifabris, proh dolor! commendamur nos, qui sumus lumen fidelium animarum, ut fiamus, ac si non essemus sapientiae sacra vasa, repositoria bractearum. Devolvimur indebite in laicorum dominum, quod est nobis amarius omni morte, quoniam hi vendiderunt populum nostrum sine pretio et inimici nostri judices nostri sunt.

Liquet omnibus ex praedictis quam infinita possemus in clericos invectiva conicere, si non honestati propriae parceremus. Nam miles emeritus clipeum veneratur et arma gratusque Corydon aratro tabescenti, bigae, trahae, tribulae ac ligoni, etiam omnis artifex manualis hyperduliam propriam suis exhibet instrumentis. Solus ingratus clericus parvipendit et negligit ea, per quae sui honoris auspicia semper sumit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License