PAUPERES spiritu
sed in fide ditissimi, mundi peripsema et sal terrae. saeculi contemptores et
hominum piscatores, quam beati estis, si penuriam patientes pro Christo animas
vestras scitis in patentia possidere! Non enim vos ultrix iniquitatis inopia,
nec parentum adversa fortuna, nec ulla violenta necessitas sic oppressit
inedia, sed devota voluntas et electio Christiformis, qua vitam illam optimam
aestimastis, quam Deus omnipotens factus homo tam verbo quam exemplo optimam
praedicavit. Sane vos estis semper
parientis ecclesiae novus fetus, pro patribus et prophetis noviter substituti
divinitus, ut in omnem terram exeat sonus vester, et nostris instituti
satutaribus doctrinis coram gentibus et regibus promulgetis inexpugnabilem
fidem Christi.
Porro fidem patrum potissime libris esse
inclusam secundum capitulum supra satis asseruit, quo constat luce clarius quod
librorum deberetis esse zelotypi prae caeteris Christianis. Seminare jubemini
super omnes aquas, quoniam non est personarum acceptor Altissimus nec vult
mortem peccatorum Piissimus, qui occidi voluit pro eisdem, sed contritos corde
mederi desiderat atque lapsos erigi et perversos corrigi spiritu lenitatis. Ad
quem effectum saluberrimum alma mater Ecclesia vos plantavit gratuito,
plantatosque rigavit favoribus, et rigatos privilegiis suffulcivit, ut cum
pastoribus et curatis coadjutores essetis ad procurandum salutem fidelium
animarum. Unde et Praedicatorum ordinem propter sacrae scripturae studium et
proximorum salutem principaliter institutum constitutiones pronunciant
eorundem, ut non solum ex regula reverendi praesulis Augustini, quae codices
singulis diebus jubet esse petendos, verum mox cum earundem constitutionum
prologum legerint ex ipsius libri capite ad amorem librorum se noverint
obligatos.
Sed proh dolor! tam hos quam alios istorum
sectantes effigiem a paterna cultura librorum et studio subtrahit triplex cura
superflua, ventris videlicet, vestium et domorum. Sunt enim, neglecta Salvatoris providentia,
quem psalmista circa pauperem et mendicum promittit esse sollicitum, circa
labentis corporis indigentias occupati, ut stnt epulae splendidae, vestesque
contra regulam delicatae, necnon aedificiorum fabricae et castrorum
propugnacula tali proceritate, quae paupertati non convenit, exaltatae. Propter
haec tria nos libri, qui semper eos proveximus ad profectum, et inter potentes
et nobiles sedes honoris concessimus, elongati a cordi affectibus quasi inter
supervacanea reputamur, excepto quod quibusdam quaternis parvi valoris
insistunt, de quibus Hiberas naenias et apocrypha deliramenta producunt, non ad
refocillativum animarum edulium, sed ad pruritum potius aurium auditorum.
Sacra scriptura
non exponitur, sed omnino seponitur; quasi trita per vicos et omnibus divulgata
supponitur, cuius tamen fimbrias vix paucissimi tetigerunt; cuius etiam tanta
est litterarum profunditas, ut ab humano intellectu, quantumcunque invigilet,
summo otio et maximo studio nequeat comprehendi, sicut sanctus asserit Augustinus.
De hac mille moralis disciplinae sententias enucleare poterit qui indulget
assidue, si tamen ostium aperire dignetur Ille, qui condidit spiritum pietatis,
quae et recentissima novitate pollebunt et sapidissima suavitate auditorum
intelligentias refovebunt.
Quamobrem
paupertatis evangelicae professores primarii, post utcunque salutatas scientias
saeculares, toto mentis ingenio recollecto, hujus se scripturae laboribus
devoverunt, nocte dieque in lege Domini meditantes. Quicquid vero poterant a
famescente ventre furari, vel corpori semitecto surripere, illud lucrum
praecipuum arbitrantes, vel emendis vel edendis codicibus adscripserunt. Quorum
contemporanei saeculares, tam officium intuentes quam studium libros eis, quos
in diversis mundi partibus sumptuose collegerant, ad totius aedificationem
ecclesiae contulerunt.
Sane diebus
istis, cum sitis tota diligentia circa quaestus intenti, praesumptione
probabili credi potest, si per anthropospatos sermo fiat, Deum circa vos
minorem sollicitudinem gerere, quos de sua promissione perpendit diffidere, in
humanis providentiis spem habentes. Corvum non consideratis nec lilia, quos
pascit et vestit Altissimus; Danielem et Habacuc cocti pulmenti discophorum non
pensatis, nec Eliam recolitis nunc in torrente per corvos, nunc in deserto per
angelum, nunc in Sarepta per viduam, largitate divina quae dat escam omni carni
tempore opportuno, a famis inedia liberatum. Climate miserabili, ut timetur,
descenditis, dum divinae pietatis diffidentia prudentiae propriae producit
inisum, innisusvero prudentiae propriae sollicitudinem generat terrenorum,
nimiaque terrenorum sollicitudo librorum adimit tam amorem quam studium, et sic
cedit paupertas hodie per abusum in verbi Dei dispendium, quam propter ipsius
solum adminiculum elegistis.
Uncinis pomorum, ut populus fabulatur,
puerulos ad religionem attrahitis, quos professos doctrinis non instruitis vi
et metu, sicut exigit aetas illa, sed mendicativis discursibus sustinetis
intendere atque tempus quo possent addiscere, in captandis favoribus amicorum
consumere sinitis in offensam parentum, puerorum periculum et ordinis
detrimentum. Sicque nimirum contingit quod qui parvuli discere minime
cogebantur inviti, grandiores effecti docere praesumunt, indigni penitus et
indocti, et parvus error in principio maximus fit in fine. Succrescit namque in
grege vestro promiscuo laicorum quaedam multitudo plurimum onerosa, qui tamen
se ad praedicationis officium tanto improbius ingerunt, quanto minus ea quae
loquuntur intelligunt, in contemptum sermonis divini et in perniciem animarum.
Sane contra
legem in bove aratis et asino, cum indoctis et doctis culturam agri dominici
committitis pari passu. Scriptum est: Boves arabant et asinae pascebantur juxta
eos; quoniam discretorum interest praedicare, simplicium vero per auditum sacri
eloquii sub silentio se cibare. Quot
lapides mittitis in acervum Mercurii his diebus! quot eunuchis sapientiae
nuptias procuratis! quot caecos speculatores super Ecclesiae muros circumire
praecipitis!
O piscatores
inertes! solis retibus alienis utentes, qui rupta vix imperite reficitis, nova
vero nullatenus connodatis, aliorurn labores intratis, aliorum studia
recitatis, aliorum sapientiam superficialiter repetitam theatrali strepitu
labiatis. Quemadmodum psittacus idiota auditas voces effigiat, sic tales
recitatores fiunt omnium sed nullius auctores, asinam Balaam imitantes, quae
licet esset intrinsecus insensata, lingua tamen diserta facta est, tam domini
quam prophetae magistra. Resipiscite pauperes Christi et nos libros inspicite
studiose, sine quibus in praeparatione evangelii pacis nunquam poteritis debite
calceari.
Paulus
apostolus, praedicator veritatis et doctor eximius gentium, ista sibi per
Timotheum pro omni supellectile tria jussit afferri, paenulam, libros et membranas,
secunda ad Timotheum ultimo, viris evangelicis formam praebens, ut
habitum deferant ordinatum, libros habeant ad studendi subsidium et membranas,
quas apostolus maxime ponderat, ad scribendum: maxime, inquit, membranas.
Revera mancus est clericus et ad multorum
jacturam turpiter mutilatus, qui artis scribendi totaliter est ignarus. Aerem
vocibus verberat et praesentes tantum aedificat, absentibus et posteris nihil
parat. Atramentarium
scriptoris gestabat in renibus vir qui frontes gementium Tau signabat, Ezechiel.
nono; insinuans figurate quod, si quis scribendi peritia careat, praedicandi
paenitentiam officium non praesumat.
Tandem in
praesentis calce capituli supplicant vobis libri: Iuvenes vestros aptos ingenio
studiis applicate, necessaria ministrantes, quos non solummodo bonitatem verum
etiam disciplinam et scientiam doceatis, verberibus terreatis, attrahatis
blanditiis, molliatis munusculis et poenosis rigoribus urgeatis, ut et
Socratici moribus et doctrinis Peripatetici simul fiant. Heri quasi hora
undecima vos discretus paterfamilias introduxit in vineam; ante sero penitus
pigeat otiari. Utinam cum prudenti villico mendicandi tam improbe verecundiam
haberetis! Tunc enim proculdubio libris
et studio propensius vacaretis.
|