CUM OMNI negotio
tempus sit et opportunitas, ut testatur sapiens Ecclesiastes, octavo, jam
progredimur enarrare multiplices opportunitates, quibus in adquisitione
librorum, nostris propositis divinitate propitia, juvabamur.
Quamvis enim ab
adolescentia nostra semper socialem communionem cum viris litteratis et
librorum dilectoribus delectaremur habere, succedentibus tamen prosperis,
regiae majestatis consecuti notitiam et in ipsius acceptati familia, facultatem
accepimus ampliorem ubilibet visitandi pro libito et venandi quasi saltus
quosdam delicatissimos, tum privatas, tum communes, tum regularium, tum
saecularium librarias.
Sane dum
invictissimi principis ac semper magnifice triumphantis regis Angliae Eduardi
Tertii post conquestum,--cujus tempora serenare dignetur Altissimus diutine et
tranquille--, primo quidem suam concernentibus curiam, deinde vero rempublicam
regni sui, cancellarii videlicet ac thesaurarii, fungeremur officiis,
patescebat nobis aditus facilis, regalis favoris intuitu, ad librorum latebras
libere perscrutandas.
Amoris quippe
nostri fama volatilis jam ubique percrebuit, tantumque librorum et maxime
veterum ferebamur cupiditate languescere, posse vero queml ibet nostrum per
quaternos facilius quam per pecuniam adipisci favorem. Quamobrem cum supra
dicti principis recolendae memoriae bonitate suffulti possemus obesse et
prodesse, officere et proficere vehementer tam majoribus quam pusillis,
affluxerunt loco xeniorum et munerum locoque donorum et jocalium caenulenti
quaterni ac decrepiti codices, nostris tam aspectibus quam affectibus pretiosi.
Tunc
nobilissimorum monasteriorum aperiebantur armaria, reserabantur scrinia et
cistulae solvebantur, et per longa saecula in sepulcris soporata volumina
expergiscunt attonita, quaeque in locis tenebrosis latuerant novae lucis radiis
perfunduntur. Delicatissimi quondam libri, corrupti et abominabiles jam
effecti, murium quidem foetibus cooperti et vermium morsibus terebrati,
jacebant exanimes; et qui olim purpura vestiebantur et bysso, nunc in cinere et
cilicio recubantes oblivioni traditi videbantur domicilia tinearum.
Inter haec nihilominus, captatis temporibus,
magis voluptuose consedimus quam fecisset medicus delicatus inter aromatum
apothecas, ubi amoris nostri objectum reperimus et fomentum. Sic sacra vasa scientiae
ad nostrae dispensationis provenerunt arbitrium, quaedam data, quaedam vendita
ac nonnulla pro tempore commodata.
Nimirum cum nos
plerique de hujusmodi donariis cernerent contentatos, ea sponte nostris usibus
studuerunt tribuere, quibus ipsi libentius caruerunt, quam ea quae nostris
assistentes servitiis abstulerunt. Quorum tamen negotia sic expedire curavimus
gratiose, ut et eisdem emolumentum accresceret, nullum tamen detrimentum
justitia sentiret. Porro, si scyphos aureos et argenteos, si equos egregios, si
nummorum summas non modicas amassemus, tunc temporis dives nobis aerarium
instaurasse possemus. Sed revera libros
non libras maluimus, codicesque plus dileximus quam florenos, ac panfletos
exiguos incrassatis praetulimus palefridis.
Ad haec ejusdem principis illustrissimi
sempiternae memoriae legationibus crebris functi, et ob multiplicia regni
negotia nunc ad sedem Romanam, nunc ad curiam Franciae, nunc ad mundi diversa
dominia, taediosis ambassiatibus ac periculosis temporibus mittebamur,
circumferentes tamen ubique illam, quam aquae plurimae nequiverunt exstinguere,
caritatem librorum. Haec omnium peregrinationum absinthia quasi quaedam pigmentaria potio
dulcoravit. Haec post perplexas
intricationes et scrupulosos causarum anfractus ac vix egressibiles rei
publicae labyrinthos ad respirandum ,parumper temperiem aurae lenis aperult.
O beate Deus Deorum in Sion, quantus fluminis
impetus voluptatis laetificavit cor nostrum, quotiens paradisum mundi Parisius
visitare vacavimus moraturi, ubi nobis semper dies pauci prae amoris
magnitudine videbantur! Ibi bibliothecae jocundae super cellas aromatum
redolentes, ibi virens viridarium universorum voluminum, ibi prata academica
terrae motu trementia, Athenarum diverticula, Peripateticorum Itinera, Parnasi
promontoria et porticus Stoicorum.
Ibi cernitur tam artis quam scientiae
mensurator Aristoteles, cujus est totum quod est optimum in doctrinis, in
regione dumtaxat transmutabili sublunari; ibi Ptolemaeus eplcyclos et
eccentricos auges atque geuzahar planetarum figuris et numeris emetitur; ibi
Paulus arcana revelat; ibi Dionyslus convicinus hierarchias coordinat et
distinguit; ibi quicquid Cadmus grammate recolligit Phoeniceo, totum virgo
Carmenta charactere repraesentat Latino; ibi revera, apertis thesauris et
sacculorum corrigiis resolutis, pecuniam laeto corde dispersimus, atque libros
impretiabiles luto redemimus et arena. Nequaquam malum est, malum est, insonuit
omnis emptor; sed ecce quam bonum et quam jocundum arma clericalis militiae
congregare in unum, ut suppetat nobis, unde haereticorum bella conterere, si
insurgant!
Amplius opportunitatem maximam nos captasse
cognoscimus per hoc, quod ab aetate tenera magistrorum et scholarium ac
diversarum artium professorum quos ingenii perspicacitas ac doctrinae
celebritas clariores effecerant, relegato quolibet partiali favore,
exquisitissima sollicitudine nostrae semper coniunximus comitivae, quorum
consolativis colloquiis confortati, nunc argumentorum ostensivis
investigationibus, nunc physicorum processuum ac catholicorum doctorum
tractatuum recitationibus, nunc moralitatum excitativis collationibus, velut
alternatis et multiplicatis ingenii ferculis, dulctus fovebamur.
Tales in nostro tirocinio commilitones
elegimus, tales in thalamo collaterales habuimus, tales in itinere comites,
tales in hospitio commensales, et tales penitus in omni fortuna sodales. Verum quia nulla
felicitas diu durare permittitur, privabamur nonnunquam luminum aliquorum
praesentia corporali, cum eisdem promotiones ecclesiasticae ac dignitates
debitae, prospiciente de caelo justitia, provenerunt. Quo fiebat, ut incumbentes sicut oportuit curae
propriae se a nostris cogerentur obsequiis absentare.
Rursus compendiosissimam semitam subjungemus,
per quam ad manus nostras pervenit librorum tam veterum quam novorum plurima
multitudo. Religiosorum siquidem mendicantium paupertatem susceptam pro Christo
nunquam indignantes horruimus, verum ipsos ubique terrarum in nostrae
compassionis ulnas admisimus mansuetas, affabilitate familiarissima in personae
nostrae devotionem alleximus, allectosque beneficiorum liberalitate munifica
fovimus propter Deum; quorum sic eramus omnium benefactores communes, ut
nihilominus videremur quadam paternitatis proprietate singulos adoptasse.
Istis in statu quolibet facti sumus refugium,
istis nunquam clausimus gratiae nostrae sinum; quamobrem istos votorum
nostrorum peculiarissimos zelatores meruimus habere, et tam opere quam opera
promotores. Qui circuentes mare et aridam ac orbis ambitum perlustrantes, universitates
quoque diversarumque provinciarum generalia studia perscrutantes, nostris
desideriis militare studebant certissima spe mercedes.
Quis inter tot
argutissimos venatores lepusculus delitesceret? Quis pisciculus istorum nunc
hamos, nunc retia, nunc sagenas evaderet? A corpore sacrae legis divinae usque
ad quaternum sophismatum hesternorum, nihil istos praeterire potuit
scrutatores. Si in fonte fidei Christianae, curia sacrosancta Romana, sermo
devotus insonuit, vel si pro novis causis quaestio ventilabatur extranea, si
Parisiensis soliditas, quae plus antiquitati discendae quam veritati subtiliter
producendae jam studet, si Anglicana perspicacitas, quae antiquis perfusa
Iuminaribus novos semper radios emittit veritatis, quicquam ad augmentum
scientiae vel declarationem fidei promulgabat, hoc statim nostris recens
infundebatur auditibus nullo denigratum seminiverbio nulloque nugace corruptum,
sed de praelo purissimi torcularis in nostrae memoriae dolia defaecandum
transibat.
Cum vero nos ad civitat
es et loca contingeret declinare, ubi praefati pauperes conventus habebant,
eorum armaria ac quaecunque librorum repositoria visitare non piguit; immo ibi
in altisstma paupertate altissimas divitias sapientiae thesaurizatas invenimus,
et non solum in eorum sarcinulis et sportellis micas de mensa dominorum
cadentes repperimus pro catellis, verum panes propositionis absque fermento
panemque angeIorum omne delectamentum in se habentem, immo horrea Joseph plena
frumentis totamque Aegypti supellectilem atque dona ditissima, quae regina Saba
detulit Salomoni.
Hi sicut
formicae continue congregantes in messem et apes argumentosae fabricantes
jugiter cellas mellis. Hi successores Bezeleel ad excogitandum quicquid
fabrefieri poterit in argento et auro ac gemmis, quibus templum Ecclesiae
decoretur. Hi prudentes polymitarii, qui superhumerale et rationale pontificis
sed et vestes varias efficiunt sacerdotum. Hi cortinas, saga pellesque arietum
rubricatas resarciunt quibus Ecclesiae militantis tabernaculum contegatur. Hi
agricolae seminantes, boves triturantes, tubae buccinantes, pleiades emicantes
et stellae manentes in ordine suo, quae Sisaram expugnare non cessant. Et ut
veritas honoretur, salvo praejudicio cujuscunque, licet hi nuper hora undecima
vineam sint ingressi dominicam, sicut amantissimi nobis libri capitulo sexto
supra anxius allegabant, plus tamen in hac hora brevissima sacratorum librorum
adjecerunt propagini quam omnes residui vinitores; Pauli sectantes vestigia,
qui vocatione novissimus praedicatione primus, multo latius aliis evangelium
Christi sparsit.
De istis ad
statum pontificalem assumpti nonnullos habuimus de duobus ordinibus,
Praedicatorum videlicet et Minorum, nostris assistentes lateribus nostraeque
familiae commensales, viros utique tam moribus insignitos quam litteris, qui
diversorum voluminum correctionibus, expositionibus, tabulationibus ac
compilationibus indefessis studiis incumbebant.
Sane quamvis
omnium religiosorum communicatione multiplici plurimorum operum copiam tam
novorum quam veterum assecuti fuerimus, Praedicatores tamen extollimus merito
speciali praeconio in hac parte, quod eos prae cunctis reltgiosis suorum sine
mvidia gratissime communicativos invenimus, ac divina quadam liberalitate
perfusos sapientiae luminosae probavimus non avaros sed idoneos possessores.
Praeter has
omnes opportunitates praetactas, stationariorum ac librariorum notitiam, non
solum infra natalis soli provinciam, sed per regnum Franciae, Teutoniae et Italiae
dispersorum comparavimus, faciliter pecunia praevolante, nec eos ullatenus
impedivit distantia, neque furor maris absterruit, nec aes eis pro expensa
defecit, quin ad nos optatos libros transmitterent vel afferrent. Sciebant
profecto quod spes eorum in sinu nostro reposita defraudari non poterat, sed
restabat apud nos copiosa redemptio cum usuris.
Denique nec
rectores scholarum ruralium puerorumque rudium paedagogos nostra neglexit
communio, singulorum captatrix amoris; sed potius cum vacaret, eorum hortulos
et agellos ingressi, flores superficietenus redolentes collegimus ac radices
effodimus obsoletas, studiosis tamen accommodas et quae possent, digesta
barbarie rancida, pectorales arterias eloquentiae munere medicari. Inter
hujusmodi pleraque comperimus renovari dignissima quae, solerter elimata
robigine turpi, larva vetustatis deposita, merebantur venustis vultibus denuo
reformari. Quae nos, adhibita necessariorum suflicientia, in futurae
resurrectionis exemplum resuscitata quodammodo redivivae reddidimus sospitati.
Caeterum apud
nos in nostris maneriis multitudo non modica semper erat antiquariorum,
scriptorum, correctorum, colligatorum, illuminatorum et generaliter omnium, qui
poterant librorum servitiis utiliter insudare. Postremo omnis utriusque sexus
omnisque status vel dignitatis conditio, cujus erat cum libris aliquale
commercium, cordis nostri januas pulsu poterat aperire facillime et in nostrae
commodosum reperire cubile.
Sic omnes
admisimus codices afferentes, ut nunquam praecedentium multitudo fastidium
posterorum efficeret, vel hesternum beneficium praecollatum praejudicium
pareret hodierno. Quapropter cum omnibus
memoratis personis quasi quibusdam adamantibus attractivis librorum iugiter
uteremur, fiebat ad nos desideratus accessus vasorum scientiae et volatus
multifarius voluminum optimorum. Et hoc est quod praesenti capitulo sumpsimus
enarrare.
|