Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richard de Bury
Philobiblon

IntraText CT - Text

  • 9 - Quod licet opera veterum amplius amaremus, non tamen damnavimus studia modernorum
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

9 - Quod licet opera veterum amplius amaremus, non tamen damnavimus studia modernorum

 

LICET nostris desideriis novitas modernorum nunquam fuerit odiosa, qui vacantes studiis ac priorum patrum sententiis quicquam vel subtiliter vel utiliter adicientes grata semper affectione coluimus, antiquorum tamen examinatos labores securiori aviditate cupivimus perscrutari. Sive enim naturaliter viguerunt perspicaciori mentis ingenio, sive instantiori studio forsitan indulserunt, sive utriusque suffulti subsidio profecerunt, hoc unum comperimus evidenter, quod vix sufficiunt successores priorum comperta discutere, atque ea per doctrinae captare compendium, quae antiqui anfractuosis adinventionibus effoderunt.

Sicut enim in corporis probitate praestantiores legimus praecessisse, quam moderna tempora exhibere noscantur, ita luculentioribus sensibus praefulsisse plerosque veterum opinari nullatenus est absurdum, cum utrosque opera, quae gesserunt, inattingibiles posteris aeque probent. Unde Phocas in prologo Grammaticae suae scribit:

        Omnia cum veterumm sint cxplorata libellis,
        Multa loqui breviter sit novitatis opus.

Nempe si de fenore discendi ac diligentia studii fiat sermo, illi philosophiae vitam totam integre devoverunt; nostri vero saecult contemporanet paucos annos fervidae juventutis, aestuantis vicissim mincendiis vitiorum, segniter applicant, et cum, sedatis passionibus, discernendae ambiguae veritatlis acumen attigerint, mox externis tmplicati negotiis retrocedunt et philosophiae gymnasiis valedicunt.

Mustum fumosum juvenilis ingenii philosophicae difficultati delibant, vinumque maturius defaecatum oeconomicae sollictudini largiuntur. Amplius sicut Ovidius, primo De Vetula, merito lamentatur:

        Omnes declinat ad ea lucra ministrant,
      Utque sciant discunt pauci, plures ut abundent;
      Sic te prostituunt, O virgo Scientia! sic te
      Venalem faciunt castis amplexibus aptam,
      Non te propter te quaerentes, sed lucra per te,
      Ditarique volunt potius, quam philosophari;

et infra:

                sic Philosophia
      Exilium patitur, et Philopecunia regnat,

quam constat esse violentissimum toxicum disciplinae.

Qualiter vero non alium terminum studio posuerunt antiqui quam vitae, declarat Valerius ad Tiberium, libro octavo, capitulo septimo, per exempla multorum. Carneades, inquit, laboriosus ac diutinus sapientiae miles fuit; siquidem expletis nonaginta annis idem illi vivendi ac philosophandi finis fuit. Isocrates nonagesimum quartum annum agens nobilissimum librum scripsit; Sophocles prope centesimum annum agens; Simonides octogesimo anno carmina scripsit. A. Gellius non affectavit diutius vivere, quam esset idoneus ad scribendum, teste seipso in prologo Noctium Atticarum.

Fervorem vero studii, quem habebat Euclides Socraticus, reatare solebat Taurus philosophus, ut juvenes ad studium animaret, sicut refert A. Gellius libro septimo, capitulo decimo, voluminis memorati. Athenienses namque cum Megarenses odirent, decreverunt quod si quis de Megarensibus Athenas intraret, capite plecteretur. Tunc Euclides, qui Megarensis erat et ante illud decretum Socratem audierat, muliebri ornamento contectus de nocte, ut Socratem audiret, ibat de Megaris ad Athenas viginti millia passuum et redibat. Imprudens et nimius fuit fervor Archimedis, qui geometricae facultatis amator nomen edisserere noluit nec a figura protracta caput erigere, quo vitae mortalis fatum poterat prolongasse, sed indulgens studio plus quam vitae studiosam figuram vitali sanguine cruentavit.

Quam plurima hujus nostri propositi sunt exempla, nec ea quidem transcurrere brevitas affectata permittit. Sed, quod dolentes referimus, iter prorsus diversum incedunt clerici celebres his diebus. Ambitione siquidem in aetate tenera laborantes, ac praesumptionis pennas Icarias inexpertis lacertis fragiliter coaptantes, pileum magistralem immaturi praeripiunt, fiuntque pueruli facultatum plurium professores immeriti, quas nequaquam pedetentim pertranseunt, sed ad instar caprearum saltuatim ascendunt; cumque parum de grandi torrente gustaverint, arbitrantur se totum funditus sorbuisse, vix faucibus humectatis; et quia in primis rudimentis tempore congruo non fundantur, super debile fundamentum opus aedificant ruinosum. Iamque provectos pudet addiscere, quae tenellos decuerat didicisse, et sic profecto coguntur perpetuo luere quod ad fasces indebitos praepropere salierunt

Propter haec et his similia, tirones scholastici soliditatem doctrinae, quam veteres habuerunt, tam paucis lucubratiunculis non attingunt, quantumcunque fungantur honoribus, censeantur nominibus, auctorizentur habitibus, locenturque solemniter in cathedris seniorum. Prisciani regulas et Donati statim de cunis erepti et celeriter ablactati perlingunt; Categorias, Perihermenias, in cujus scriptura summus Aristoteles calamum in corde tinxisse confingitur, infantili balbutie resonant impuberes et imberbes. Quarum facultatum itinera dispendioso compendio damnosoque diplomate transmeantes, in sacrum Moysen manus iniciunt violentas, ac se tenebrosis aquis in nubibus aeris facialiter aspergentes, ad pontificatus infulam caput parant, nulla decoratum canitie senectutis.

Promovent plurimum istam pestem juvantque ad istum phantasticum clericatum tam pernicibus passibus attingendum papalis provisio seductivis precibus impetrata necnon et preces, quae repelli non possunt, cardinalium et potentum, amicorum cupiditas et parentum , qui aedificantes Sion in sanguinibus, prius suis nepotibus et alumnis ecclesiasticas dtgnitates anticipant, quam naturae successu vel doctrinae temperie maturescant.

Isto, pro dolor! paroxysmo, quem plangimus, Parisiense palladium nostris maestis temporibus cernimus jam sublatum, ubi tepuit, immo fere friguit zelus scholae tam nobiIis, cujus olim radii lucem dabant universis angulis orbis terrae. Quiescit ibidem jam calamus omnis scribae, nec librorum generatio propagatur ulterius, nec est qui incipiat novus auctor haberi. Involvunt sententias sermonibus imperitis, et omnis logicae proprietate privantur; nisi quod Anglicanas subtilitates, quibus palam detrahunt, vigiliis furtivis addiscunt.

Minerva mirabilis nationes hominum circuire videtur, et a fine usque ad finem attingit fortiter, ut se ipsam communicet universis. Indos, Babylonios, Aegyptios atque Graecos, Arabes et Latinos eam pertransisse jam cernimus. Jam Athenas deseruit, jam a Roma recessit, jam Parisius praeterivit, jam ad Britanniam, insularum insignissimam quin potius microcosmum, accessit feliciter, ut se Graecis et barbaris debitricem ostendat. Quo miraculo perfecto, conicitur a plerisque quod, sicut Galliae jam sophia tepescit, sic ejusdem millitia penitus evirata languescit.

 

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License