JURIS positivi
lucrativa peritia dispensandis terrenis accommoda, quanto hujus saeculi filiis
famulatur utilius, tanto minus ad capescenda sacrae scripturae mysteria et
arcana fidei sacramenta filiis lucis confert, utpote quae disponit peculiariter
ad amicitiam hujus mundi, per quam homo, Iacobo attestante, Dei constituitur inimicus.
Haec nimirum lites humanas, quas infinita producit cupiditas, intricatis
legibus, quae ad utrumlibet duci possunt, extendit crebrius quam exstinguit; ad
quas tamen sedandas a jurisconsultis et piis principibus noscitur emanasse.
Sane cum contrariorum sit eadem disciplina
potentiaque rationalis ad opposita valeat, simulque sensus humanus proclivior
sit ad malum, hujus facultatis exercitatoribus accidit, ut plerumque litibus
intendendis indulgeant plus quam paci, et jura non ad IegisIatoris intentum
referant sed ad suae machinationis effectum verba retorqueant violenter.
Quamobrem, licet mentem nostram librorum amor
hereos possideret a puero, quorum zelo languere vice voluptatis accepimus,
minus tamen librorum civiIium appetitus nostris adhesit affectibus minusque
hujusmodi voluminibus adquirendis concessimus tam operae quam impensae. Sunt enim utilia, sicut
scorpio in theriaca, quemadmodum libro de Pomo Aristoteles, sol
doctrinae, de logica definivit.
Cernebamus etiam
inter leges et scientias quamdam naturae differentiam manifestam, dum omnis
scientia jocundatur et appetit quod suorum principiorum praecordia,
introspectis visceribus, pateant et radices suae pullulationis emineant suaeque
scaturiginis emanatio luceat evidenter; sic enim ex cognato et consono lumine
veritatis conclusionis ad principia ipsum corpus scientiae lucidum fiet totum,
non habens aliquam partem tenebrarum. At vero leges, cum sint pacta et humana
statuta ad civiliter convivendum vel juga principum superjecta cervicibus
subditorum, recusant reduci ad ipsam synderesim, aequitatis originem, eo quod
plus habere se timeant de voluntatis imperio quam de rationis arbitrio.
Quapropter causas legum discutiendas non esse suadet in pluribus sententia
sapientum.
Nempe
consuetudine sola leges multae vigorem adquirunt non necessitate syllogistica,
sicut artes, prout secundo Politicorum adstruit Aristoteles, Phoebus
scholae, ubi politiam redarguit Hippodami, quae novarum legum inventoribus
praemia pollicetur, quia leges veteres abrogare et novellas statuere est
ipsarum, quae fiunt, valitudinem infirmare. Quae enim sola consuetudine
stabilitatem accipiunt, haec necesse est desuetudine dirimantur.
Ex quibus
liquido satis constat quod, sicut leges nec artes sunt nec scientiae, sic nec
libri legum libri scientiarum vel artium proprie dici possunt. Nec est haec
facultas inter scientias recensenda, quam licet geologiam appropriato vocabulo
nominare. Libri vero liberalium
litterarum tam utiles sunt scripturae divinae, quod sine ipsorum subsidio
frustra ad ipsius notitiam intellectus aspiret.
|