Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richard de Bury
Philobiblon

IntraText CT - Text

  • 13 - Quare non omnino negleximus fabulas poetarum
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

13 - Quare non omnino negleximus fabulas poetarum

 

OMNIA genera machinarum quibus contra poetas solius nudae veritatis amatores obiciunt duplici refelluntur umbone, quia vel in obscena materia gratus cultus sermonis addiscitur vel, ubi ficta sed honesta tractatur sententia, naturalis vel historialis veritas indagatur sub eloquio typicae fictionis.

Quamvis nimirum omnes homines natura scire desiderent, non tamen omnes aequaliter delectantur addiscere, quinimmo studii labore gustato et sensuum fatigatione percepta plerique nucem abiciunt inconsulte prius quam testa soluta nucleus attingatur. Innatus est enim homini duplex amor, videlicet propriae libertatis in regimine et aliquantae voluptatis in opere; unde nullus sine causa alieno se subdit imperio vel opus quodcunque exercet cum taedio sua sponte. Delectatio namque perficit operationem, sicut pulcritudo juventutem: sicut Aristoteles verissime dogmatizat decimo Ethicorum.

Idcirco prudentia veterum adinvenit remedium, quo lascivum humanum caperetur ingenium quodammodo pio dolo, dum sub voluptatis iconio deIicata Minerva delitesceret in occulto. Muneribus parvulos ascolemus allicere ut illa gratis velint addiscere, quibus eos vel invitos intendimus applicare. Non enim natura corrupta eo impetu, quo prona se pellit ad vitia, transmigrat ad virtutes. Hoc in brevi versiculo nobis declarat Horatius, ubi artem tradit poeticam, ita dicens:

        Aut prodesse volunt aut delectare poctae.

Hoc idem in alio versu ejusdem libri patenter insinuat, ita scribens:

        Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci.

Quot Euclidis discipulos retrojecit Elefuga, quasi scopulus eminens et abruptus, qui nullo scalarum suffragio scandi posset! Durus, inquiunt, est hic sermo; quis potest eum audire? Filius inconstantiae, qui tandem in asinum transformari volebat, philosophiae studium nullatenus forsitan dimisisset, si eidem contecta voluptatis velamine familiariter occurrisset. Sed mox Cratonis cathedra stupefactus et quaestionibus infinitis, quasi quodam fulmine subito repercussus, nullum prorsus videbat refugium nisi fugam.

Haec in excusationem adduximus poetarum; jam studentes intentione debita in eisdem ostendimus inculpandos. Ignorantia quidem solius unius vocabuli praegrandis sententiae impedit intellectum, sicut proximo capitulo est assumptum. Cum igitur dicta sanctorum poetarum figmentis frequenter alludant, eveniet, necesse est ut nescito poemate introducto tota ipsius auctoris intentio penttus obstruatur. Et certe, sicut dicit Cassiodorus libro suo, De Institutione Divinarum Litterarum, non sunt parva censenda sine quibus in magna constare non possunt. Restat igitur ut ignoratis poesibus ignoretur Hieronymus, Augustinus, Boetius, Lactantius, Sidonius et plerique alii, quorum litaniam prolixum capitulum non teneret.

Venerabilis vero Beda hujus dubitationis articulum distinctione declaravit dilucida, sicut recitat compilator egregius Gratianus, plurium repetitor auctorum, qui sicut fuit avarus in compilationis materia, sic confusus reperitur in forma. Scribit tamen sic distinctione septimo et tricensimo, Turbat asumen: saeculares litteras quidam legunt ad voluptatem, poetarum figmentis et verborum ornatu delectati; quidam vero ad eruditionem eas addiscunt, ut errores gentium legendo detestentur et utilia, quae in eis invenerint, ad usum sacrae eruditionis devoti convertant: tales laudabiliter saeculares litteras addiscunt. Haec Beda

Hac institutione salutifera moniti sileant detrahentes studentibus in poetis ad tempus , nec ignorantes hujusmodi connescientes desiderent, quia hoc est simile solatio miserorum. Statuat igitur sibi quisque piae intentionis affectum et de quacunque materia, observatis virtutis circumstantiis, faciet studium Deo gratum; et si in poeta profecerit, quemadmodum magnus Maro se fatetur in Ennio, non amisit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License