Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richard de Bury
Philobiblon

IntraText CT - Text

  • 14 - Qui deberet esse librorum potissimi dilectores
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

14 - Qui deberet esse librorum potissimi dilectores

 

RECOLLIGENTI praedicta palam est et perspicuum qui deberet esse librorum praecipui dilectores. Qui namque sapientia magis egent ad sui status officium utiliter exsequendum, hi potissimum sacris vasis sapientiae propensiorem proculdubio exhibere tenentur sollicitum grati cordis affectum. Est autem sapientis officium bene ordinare et alios et seipsum: secundum Phoebum philosophorum, Aristotelem, primo Metaphysicae, qui nec fallit nec fallitur in humanis. Quapropter principes et praelati, judices et doctores et quicunque rei publicae directores, sicut prae aliis sapientia opus habent, ita prae aliis vasis sapientiae zelum debent.

Philosophiam nimirum conspexit Boetius in sinistra quidem sceptrum et in dextra libros gestantem, per quod universis evidenter ostenditur nullum posse rempublicam debite regere sine libris. Tu, inquit Boetius loquens Philosophiae, hanc sententiam Platonis ore sanxisti beatus fore re publicas si eas vel studiosi sapientiae regerent vel earum rectores studere sapientiae contigisset. Rursus hoc nobis insinuat ipse gestus imaginis, quod quanto dextra sinistram praecellit, tanto contemplativa dignior est activa, simulque sapientis interesse monstratur nunc studio veritatis, nunc dispensatione temporalium indulgere vicissim.

Philippum legimus diis regratiatum devote, quod Alexandrum concesserant temporibus Aritotelis esse natum, cujus instructionibus educatus regni paterni moderamine dignus esset. Dum Phaeton ignarus regiminis fit currus auriga paterni, nunc vicinitate nimia nunc remota distantia infeliciter administrat mortalibus aestum Phoebi ac, ne omnes periclitarentur subjecti propinquo regimine, juste meruit fulminare.

Referunt tam Graecorum quam Latinorum historiae, quod nobiles inter eos principes non fuerunt, qui litterarum peritia caruerunt. Sacra lex Mosaica, praescribens regi regulam, per quam regat, librum legis divinae sibi praecipit habere descriptum, Deut. septemdecimo, secundum exemplar a sacerdotibus exhibendum, in quo sibi legendum esset omnibus diebus vitae suae. Sane labilitatem humanae memoriae et instabilitatem virtuosae voluntatis in homine satis noverat Deus ipse, qui condidit et qui fingit cotidie corda hominum singillatim. Quamobrem quasi omnium malorum antidotum voluit esse librum, cujus lectionem et usum tanquam saluberrimum spiritus alimentum cotidianum jugiter esse jussit, quo refocillatus intellectus nec enervis nec dubius trepidaret ullatenus in agendis. Istud eleganter Joannes Saresberiensis pertractat in suo Policraticon, libro quarto.

Caeterum omne genus hominum, qui tonsura vel signo clericali praefulgent, contra quos libri quarto, quinto et sexto capitulis querebantur, libris tenentur veneratione perpetua famulari.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License