HUMANUM transcendit ingenium, quanrumcunque
de fonte fuerit Pegaseo potatum, instantis capituli titulum explicare perfecte.
Si linguis angelorum et hominum quis loquatur, si in Mercurium transformetur
aut Tullium, si dulcescat Titi Livii eloquentia lactea, si Demosthenis
suavitate peroret, aut Moysi balbutiem allegabit, vel cum Ieremia se puerum
nescientem fatebitur adhuc loqui, vel imitabitur resonantem in montibus altis
echo. Amorem
namque librorum amorem sapientiae constat esse, sicut secundo capitulo est
probatum.
Hic autem amor
philosophia Graeco vocabulo nuncupatur, cujus virtutem nulla creata
intelligentia comprehendit, quoniam vere creditur bonorum omnium esse mater:---Sap.
septimo. Aestus quippe carnalium vitiorum quasi caelicus ros exstingulit, dum
motus intensus virtutum animalium vires naturalium virtutum remittit, otio
penitus effugato, quo sublato periere Cupidinis arcus omnes.
Hinc Plato in Phaedone: In hoc, inquit,
manifestus est philosophus, si absolvit animam a corporis communione
differentius aliis hominibus. Ama, inquit Hieronymus, scientiam scripturarum et
carnis vitia non amabis. Demonstravit hoc Xenocrates, deiformis in constanta
rationis, quem nobile scortum, Phryne nomine, statuam definivit non hominem cum
nullis eum valeret illecebris evirare, quemadmodum O Valerius libro quarto,
capitulo tertio plene refert. Hoc ipsum noster Origenes ostendit, qui ne eum ab
omnipotenti femina effeminari contingeret, utriusque sexus medium per
abnegationem extremorum elegit: animosum quippe remedium, nec naturae: tamen
consentaneum nec virtuti, cujus est hominem non insensibilem facere passionum
sed subortas a fomite rationis enecare mucrone.
Rursus mundanas pecunias parvipendunt ex
animo, quotquot amor affecit librorum, dicente Hieronymo contra Vigilantium,
epistola quarta et quinquagensima: non est ejusdem hominis aureos nummos et
scripturas probare. Unde a quodam metrice sic dictum est:
Nulla
libris erit apta manus ferrugine tincta,
Nec nummata queunt corda vacare
libris.
Non est ejusdem nummos librosque probare;
Persequitur libros grex,
Epicure, tuus.
Nummipatae cum libricolis nequeunt simul
esse;
Ambos, crede mihi, non tenet
una domus.
Nullus igitur potest libris et Mammonae
deservire.
Vitiorum
deformitas in libris maxime reprobatur, ut inducatur omnimode vitia detestari,
qui libros dilexerit perscrutari. Daemon, qui a scientia nomen habet, per
librorum scientiam potissime triumphatur, cujus fraudes multipliciter flexuosae
milleque perniciosi maeandri per libros panduntur legentibus, ne se
transfigurans in angelum lucis dolis circumveniat innocentes. Divina nobis per
libros reverentia revelatur, virtutes quibus colitur propalantur expressius,
atque merces describitur, quam quae nec fallit nec fallitur veritas pollicetur.
Imago simillima
futurae beatitudinis est sacrarum contemplatio litterarum, in quibus nunc
Creator nunc creatura conspicitur, ac de torrente perpetuae jocunditatis
hauritur. Fides fundatur potentia litterarum. Spes Iibrorum solatio
confirmatur, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus.
Caritas non inflatur sed aedificatur per veram notitiam litterarum; immo super
libros sacros constat luce clarius Ecclesiam stabilitam.
Delectant libri,
prosperitate feliciter arridente, consolantur individue, nubila fortuna
terrente: pactis humanis robur attribuunt, nec feruntur sententiae graves sine
libris. Artes et scientiae in libris consistunt, quarum emolumenta nulla mens
sufIiceret enarrare. Quanti pendenda est mira librorum potentia, dum per eos
fines tam orbis quam temporis cernimus, et ea quae non sunt, sicut ea quae
sunt, quasi in quodam aeternitatis speculo contemplamur.
Montes
scandimus, abyssorum voragines perscrutamur, spectes piscium, quos communis aer
nequaquam salubriter continet, intuemur codicibus; fluviorum et fontium
diversarum terrarum proprietates distinguimus; metallorum atque gemmarum genera
et minerae cujusque materias de libris effodimus, herbarumque vires, arborum et
plantarum addiscimus, prolemque totam pro libito cernimus Neptuni, Cereris et
Plutonis.
Quod si nos
caelicolas visitare delectat, suppeditantes Taurum, Caucasum et Olympum,
Junonis regna transcendimus, ac septena territoria planetarum funiculis et
circulis emetimur. Ipsum tandem firmamentum supremum, signis, gradibus et
imaginibus varietate maxima decoratum, lustramus. Ibi polum antarcticum, quem
nec oculus vidit nec auris audivit, inspicimus; luminosum iter galaxiae et
animalibus caelestibus picturatum zodiacum delectabili jocunditate miramur.
Hinc per libros
ad separatas transimus substantias, ut cognatas intelligentias intellectus
salutet primamque causam omnium ac motorem immobilem infinitae virtutis oculo
mentis cernat et amore inhaereat sine fine. Ecce per libros adjuti beatitudinis
nostrae mercedem attingimus, dum adhuc existimus viatores.
Quid plura?
proculdubio, sicut Seneca docente didicimus, otium sine litteriss mors est et
vivi hominis sepultura, ita revera a sensu contrario litterarum seu librorum
negotiun concludimus hominis esse vitam.
Rursus per
libros tam amicls quam hostibus intimamus, quae nequaquam secure nuntiis
commendamus: quoniam libro plerumque ad principum thalamos ingressus
conceditur, quo repelleretur penitus vox auctoris, sicut Tertullianus in
principio Apologetici sui dicit. Carceribus et vinculis custoditi, ademptaque
penitus corporis libertate, librorum legationibus utimur ad amicos, eisque
causas nostras expedi endas committimus, atque illuc transmittimus, quo nobis
fieret causa mortis accessus. Per libros praeteritorum reminiscimur, de futuris
quodammodo prophetamus, praesentia quae labuntur et fluunt scripturae memoria
stabilimus.
Felix
studiositas et studiosa felicitas praepotentis eunuchi, de quo Actuum octavo
narratur, quem amor propheticae lectionis succenderat tam ardenter, quod nec
ratione itineris a legendo cessaret, reginae Candacis regiam populosam
oblivioni tradiderat, gazas quibus praeerat a cura cordis semoverat, et tam
iter quam currum quo ferebatur neglexerat. Solus amor libri totum sibi
vindicaverat domicilium castitatis, quo disponente mox fidei januam meruit
introire. O gratiosus amor librorum, qui Gehennae filium et alumnum Tartari per
gratiam baptismalem filium fecit regni!
Cesset jam
stilus impotens infiniti negotii consummare tenorem, ne videatur aggredi
temere, quod in principio fatebatur impossibile cuiquam esse.
|