SICUT necessarium est reipublicae pugnaturis
militibus arma providere Vulcania et congestas victualium copias praeparare,
sic Ecclesiae militanti contra paganorum et haereticorum insultus operae
pretium constat esse sanorum librorum multitudine communiri.
Verum quia omne
quod servit mortalibus, per prolapsum temporis mortalitatis dispendium patitur,
necesse est vetustate tabefacta volumina innovatis successoribus instaurari, ut
perpetuitas, quae naturae repugnat individui, concedatur privilegio speciei.
Hinc est, quod signanter dicitur, Ecclesiastes, duodecimo: faciendi
plures libros nullus est finis. Sicut enim librorum corpora, ex contrariorum
commixtione compacta, suae compositionis continuum sentiunt detrimenturn, sic
per prudentiam clericorum reperiri debet remedium, per quod liber sacer, solvens
naturae debitum, haereditarium obtineat substitutum et simile semen fratri
mortuo suscitetur verificeturque statim illud Ecdesiastici tricensimo: Mortuus
est pater illius et quasi non est mortuus, similem enim sibi reliquit post se.
Sunt igitur
transcriptiones veterum quasi quaedam propagationes recentium filiorum, ad quos
paternum devolvatur officium, ne librorum municipium minuatur. Sane hujusmodi
transcriptores antiquarii nominantur, quorum studia inter ea quae complentur
labore corporeo plus sibi placere. Cassiodorus confitetur, De Institutione
Divinarum Litterarum, capitulo tricensimo, ita subdens: Felix, inquit,
intentio, laudanda sedulitas, manu hominibus praedicare, linguas digitis
aperire, salutem mortalibus tacitum dare, et contra diaboli surreptiones
illicitas calamo et atramento pugnare. Haec ille. Porro scriptoris officium
Salvator exercuit, dum inclinans se deorsum digito scribebat in terra, Joh.
octavo, ut nullus quantumcunque nobilis dedignetur hoc facere, quod sapientiam
Dei patris intuetur fecisse.
O scripturae
serenitas singularis, ad cujus fabricam inclinatur artifex orbis terrae, in
cujus tremendo nomine flectitur omne genu! O venerandum artificium singulariter
prae cunctis praxibus, quae hominis manu fiunt, cui pectus Dominicum incurvatur
humiliter, cui digitus Dei applicatur vice calami functus! Sevisse Dei filium
vel arasse, texuisse vel fodisse non legimus; nec quicquam aliud de mechanicis
divinam decebat sapientiam humanatam, nisi scribendo litteras exarare, ut
discat quilibet generosus aut sciolus, quod hominibus digiti tribuuntur
divinitus ad scribendi negotium potius quam ad bellum. Unde librorum sententiam
plurimum approbamus, qua clericum inertem scripturae censuerunt quodammodo fore
mancum, capitulo sexto supra.
Scribit iustos
in libro viventium Deus ipse; lapideas quidem tabulas digito Dei scriptas
Moyses accepit. Scribat librum ipse qui iudicat, Job proclamat; digitos
scribentis in pariete Mane Thecel Phares Nabuchodonosor tremens vidit,
Danielis quinto. Ego, inquit Jeremias, scribebam in volumine atramento,
Jeremiae sexto et tricensimo. Quod vides, scribe in libro, Christus Joanni
praecipit caro suo, Apoc. primo. Sic
Isaiae, sic Josuae officium scriptoris injungitur, ut tam actus quam peritia
futuris in posterum commendetur. In vestimento et femore scrtptum habet Rex
regum et Dominus dominantium Christus ipse, ut sine scriptura nequeat
apparere perfectum Omnipotentis regium ornamentum.
Defuncti docere
non desinunt, qui sacrae scientiae libros scribunt. Plus Paulus scribendo
sacras epistolas Ecclesiae profuit fabricandae quam gentibus et Judaeis
evangelizando sermone. Nempe per libros cotidie continuat comprehensor, quod
olim in terrapositus inchoavit viator; sicque verificatur de doctoribus libros
scribentibus sermo propheticus Danielis duodecimo: qui ad justitiam erudiunt
multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Porro
polychronitudinem antiquorum, prius quam Deus originalem mundum cataclysmo
dilueret, adscribendam miraculo, non naturae catholici decrevere doctores, ut
Deus ipse tantum eis vitae concederet, quantum reperiendis et in libris
scribendis scientiis conveniret: inter quas astronomiae miranda diversitas, ut
experimentaliter visui subderetur, sexcentorum annorum periodum secundum
Josephum requirebat.
Verumtamen non
abnuunt, quin terrae nascentia illius temporis primitivi utilius alimentum
praestarent mortalibus quam moderni, quo dabatur non solum hilarior corporis
euexia sed et diuturnior fiorens aetas; ad quam non modicum contulit, quod
virtuti vivebant omnimode, resecato superfluo voluptatis. Igitur quisquis Dei
munere scientia est dotatus juxta consilium spiritus sancti, Ecclesiastici
octavo et tricensimo: sapientiam scribe in tempore vacuitatis; ut et praemium
cum beatis et spatium in praesenti augeatur aetatis.
Caeterum, si ad
mundi principes divertamus sermonem, imperatores egregios invenimus non solum
artis scribendi peritia floruisse, sed et ipsius operi plurimum indulsisse.
Julius Caesar, primus omnium et tempore et virtute, Commentarios reliquit tam
belli Gallici quam civilis a semetipso conscriptos; item de Analogia
duos libros, et Anticatones totidem , et poema quod inscribitur Iter,
et opuscula alia multa fecit.
Tam Julius quam
Augustus cautelas scribendi litteram pro littera adinvenit, ut quae scriberent
occultarent. Nam Julius quartam litteram proposuit loco primae, et sic deinceps
alphabetum expendit; Augustus vero secunda pro prima, et pro secunda tertia, et
ita deinceps usus fuit. Hic in Mutinensi bello, in maxima mole rerum, cotidie
et legisse et scripsisse traditur ac etiam dedamasse. Tiberius lyricum carmen
scripsit, et poemata quaedam Graeca. Claudius similiter, tam Graeci quam Latini
sermonis peritus, varios libros fecit. Sed prae his et aliis Titus in scribendi
peritia floruit, qui cujuscunque volebat litteram imitabatur facillime, unde se
profitebatur falsarium maximum, si libuisset, fieri potuisse. Haec omnia
Suetonius, De Vita Duodecim Caesarum, annotavit.
|