NON SOLUM Deo
praestamus obsequium novorum librorum praeparando volumina, sed sacratae
pietatis exercemus oicium, si eosdem nunc illaese tractemus, nunc locis idoneis
redditos illibatae custodiae commendemus; ut gaudeant puritate, dum habentur in
manibus, et quiescant secure, dum in suis cubilibus reconduntur. Nimirum post
vestes et vascula corpori dedicata dominico, sacri libri merentur a clericis
honestius contrectari, quibus totiens irrogatur injuria, quotiens eos praesumit
attingere manus foeda. Quamobrem exhortari studentes super negligentiis vanis
reputamus expediens, quae vitari faciliter semper possent et mirabiliter libris
nocent.
In primis quidem
circa claudenda et aperienda volumina sit matura modestia, ut nec praecipiti
festinatione solvantur, nec inspectione finita sine clausura debita
dimittantur. Longe namque diligentius librum quam calceum convenit conservari.
Est enim gens scholarium perperam educata
communiter et, nisi majorum regulis refraenetur, infinitis infantiis insolesat.
Aguntur petulantia, praesumptione tumescunt; de singulis judicant tanquam
certi, cum sint in omnibus inexperti.
Videbis fortassis juvenem cervicosum, studio
segniter residentem, et dum hiberno tempore hiems alget, nasus irriguus frigore
comprimente distillat, nec prius se dignatur emunctorio tergere, quam subjectum
librum madefecerit turpi rore; cui utinam loco codicis corium subderetur
sutoris Unguem habet fimo fetente refertum, gagati simillimum, quo placentis
materiae signat locum. Paleas dispertitur innumeras, quas diversis in locis
collocat evidenter, ut festuca reducat quod memoria non retentat. Hae paleae,
quia nec venter libri digerit nec quisquam eas extrahit, primo quidem librum a
solita junctura distendunt, et tandem negligenter oblivioni commissae putrescunt.
Fructus et caseum super librum expansum non
veretur comedere, atque scyphum hinc inde dissolute transferre; et quia non
habet eleemosynarium praeparatum, in libris dimittit reliquias fragmentorum. Garrulitate continua
sociis oblatrare non desinit , et dum multitudinem rationum adducit a sensu
physico vacuarum, librum in gremio subexpansum humectat aspergine salivarum.
Quid plura? statim duplicatis cubitis reclinatur in codicem et per breve
studium soporem invitat prolixum, ac reparandis rugis limbos replicat foliorum,
ad libri non modicum detrimentum.
Jam imber abiit et recessit et flores
apparuerunt in terra nostra. Tunc scholaris quem describimus, librorum
neglector potius quam inspector, viola, primula atque rosa necnon et
quadrifolio farciet librum suum. Tunc manus aquosas et scatentes sudore
volvendis voluminibus applicabit. Tunc pulverulentis undique chirothecis in candidam
membranam impinget et indice veteri pelle vestito venabitur paginam lineatim.
Tunc ad pulicis mordentis aculeum sacer liber abicitur, qui tamen vix clauditur
infra mensem, sed sic pulveribus introjectis tumescit quod claudentis
instantiae non obedit.
Sunt autem
specialiter coercendi a contrectatione librorum juvenes impudentes, qui cum
litterarum figuras effigiare didicerint, mox pulcherrimorum voluminum, si copia
concedatur, incipiunt fieri glossatores incongrui et ubi largiorem marginem
circa textum perspexerint, monstruosis apparitant alphabetis; vel aliud
frivolum qualecunque quod imaginationi occurrit celerius, incastigatus calamus
protinus exarare praesumit. Ibi Latinista, ibi sophista, ibi quilibet scriba
indoctus aptitudinem pennae probat, quod formosissimis codicibus quo ad usum et
pretium creberrime vidimus obfuisse.
Sunt iterum
fures quidam libros enormiter detruncantes, qui pro epistolarum chartulis
schedulas laterales abscindunt, Iittera sola salva; vel finalia folia, quae ad
libri custodiam dimittuntur, ad varios abusus assumunt; quod genus sacrilegii
sub interminatione anathematis prohiberi deberet.
Convenit autem
prorsus scholarium honestati ut, quotiens ad studium a refectione reditur,
praecedat omnino lotio lectionem, nec digitus sagimine delibutus aut folia
prius volvat, aut signacula libri solvat. Puerulus lacrimosus capitalium
litterarum non admiretur imagines, ne manu fluida polluat pergamenum; tangit
enim illico quicquid videt. Porro laici, qui librum aeque respiciunt resupine
transversum sicut serie naturali expansum, omni librorum communione penitus
sunt indigni.
Hoc etiam
clericus disponat, ut olens ab ollis lixa cinereus librorum lilia non contingat
illotus, sed qui ingreditur sine macula pretiosis codicibus ministrabit. Conferret autem plurimum tam libris quam scholaribus
manuum honestarum munditia, si non essent scabies et pustulae characteres
clericales.
Librorum defectibus, quoties advertuntur, est
otius occurrendum; quoniam nihil grandescit citius quam scissura, et fractura,
quae ad tempus negligitur, reparabitur postea cum usura.
De librorum
armariis mundissime fabricandis, ubi ab omni laesione salventur securi, Moyses
mitissimus nos informat, Deuteron. uno et tricensimo: Tollite, inquit, librum
istum et ponite illum in latere arcae foederis Domini Dei vestri. O locus
idoneus et bibliothecae conveniens, quae de lignis sethim imputribilibus facta fuit
auroque per totum interius et exterius circumtecta! Sed omnem inhonestatis
negligentiam circa libros tractandos suo Salvator exclusit exemplo, sicut
legitur Lucae quarto. Cum enim scripturam propheticam de se scriptam in libro
tradito perlegisset, non prius librum ministro restituit, quam eundem suis
sacratissimis manibus plicuisset. Quo facto studentes docentur clarissime circa
librorum custodiam quantumcunque minima negligi debere.
|