DIFFICILE semper
fuit sic homines limitare legibus honestatis, quin astutia successorum terminos
niteretur praecedentium transilire et statutas infringere regulas insolentia
libertatis. Quamobrem de prudentum consilio certum modum praefiximus, per quem
ad utilitatem studentium librorum nostrorum communicationem et usum volumus
devenire.
In primis enim
libros omnes et singulos, de quibus catalogum fecimus specialem, concedimus et
donamus intuitu caritatis communitati scholarium in aula N Oxoniensi
degentium, in perpetuam eleemosynam pro anima nostra et parentum nostrorum
necnon pro animabus illustrissimi regis Angliae Edwardi tertii post conquestum
ac devotissimae dominae reginae Philippae consortis ejusdem, ut iidem libri
omnibus et singulis universitatis dictae villae scholaribus et magistris tam
regularibus quam saecularibus commodentur pro tempore ad profectum et usum
studendi, juxta modum quem immediate subjungimus, qui est talis.
Quinque de scholaribus in aula preafata commorantibus assignentur
per ejusdem aulae magistrum, quibus omnium librorum custodia deputetur, de
quibus quinque personis tres et nullatenus pauciores librum vel libros ad
inspectionem et usum dumtaxat studii valeant commodare; ad copiandum vero vel
transcribendum nullum librum volumus extra saepta domus concedi.
Igitur cum
scholaris quicunque saecularis vel religiosus, quos in praesenti favore ad
paria judicamus, librum aliquem commodandum periverit, considerent diligenter
custodes an librum talem habuerint duplicatem; et si sic, commodent ei librum
cautione recepta, quae librum traditum in valore transcendat judicio commodato memorialis
scriptura, continens nomina personarum quae librum tradunt et illius qui
recipit, cum die et anno Domini quo continget fieri commodatum.
Si vero custodes
invenerint, quod ille liber qui petitur duplicatus non fuerit, talem librum
nullatenus commodent cuicunque, nisi fuerit de comitiva scholarium dictae
aulae, nisi forte ad inspectionem et infra saepta domus vel aulae praedictae,
sed non ad ulterius deferendum.
Scholari vero
cuilibet praedictae aulae liber quicunque per tres de praedictis custodibus
valeat commodari, nomine tamen suo cum die quo librum recipit prius annotato.
Nec tamen ipse possit librum sibi traditum alteri commodare, nisi de assensu
trium de custodibus supradictis, et tunc deleto nomine primi nomen secundi cum
tempore traditionis scribatur.
Ad haec omnia
observandum custodes singuli fidem praestent, quando eis custodia hujusmodo
deputatur. Recipientes autem librum vel libros ibidem jurabunt quod eum vel eos
ad alium usum nisi ad inspectionem et studium nullatenus applicabunt, quodque
illum et illos extra villam Oxoniensem cum suburbio nec deferent nec deferri
permittent.
Singulis autem annis computum reddent
praedicti custodes magistro domus et duobus quos secum duxerit de suis
scholaribus assumendos, vel si eidem non vacaverit, tres deputet inspectores
alios a custodibus, qui librorum catalogum perlegentes videant quod omnes
habeant vel in voluminibus propriis vel saltem per cautiones praesentes. Ad
hunc autem computum persolvendum tempus credimus opportunum a kalendis Julii usque
ad festum sequens translationis gloriosi martyris sancti Thomae.
Hoc autem omnino adicimus quod quilibet, cui
liber aliquis fuerit commodatus, semel in anno librum praesentet custodibus et
suam si voluerit videat cautionem. Porro si contingat fortuito per mortem, furtum, fraudem
vel incuriam librum perdi, ille qui perdidit vel ejusdem procurator seu etiam
executor pretium libri solvat et ejusdem recipiat cautionem. Quod si
qualitercunque custodibus ipsis lucrum evenerit, in nihil aliud quam in librorum
reparationem et subsidium convertatur.
|