TEMPUS jam
efflagitat terminare tractatum, quem de amore librorum compegimus, in quo
contemporaneorum nostrorum admirationibus de eo quod tantum libros dileximus
rationem reddere nisi sumus. Verum quia vix datur aliquid operari mortalibus,
quod nullius respergatur pulvere vanitatis, studiosum amorem, quem ita
diuturnum ad libros habuimus, justificare penitus non audemus, quin fuerit
forsan nobis quandoque occasio alicuis negligentiae venialis, quamvis amoris
materia sit honesta et intentio regulata. Si namque cum omnia fecerimus, servos
nos inutiles dicere teneamur; si Job sanctissimus sua opera verebatur; si juxta
Isaiam quasi pannus menstruatae omnes sunt justitiae nostrae; quis se de
perfectione cujuscunque virtutis praesumet jactare, quin forsitan a seipso non
poterit deprehendi? Bonum enin ex integris causis, malum autem
omnifarie---sicut Dionysius, De divinis nominibus, nos informat.
Quamobrem in
nostratum iniquitatum remedium, quibus nos omnium Creatorem crebius offendisse
cognoscimus, orationum suffragia petituri, studentes nostros futuros dignum
duximus exhortati, quatenus sic tam nobis quam aliis eorundem futuris
benefactoribus fiant grati, quod beneficiorum nostrorum providentiam
spiritalibus recompensent retributionibus. Vivamus in eorum memoriis funerati,
qui in nostris vixerunt benevolentiis nondum nati nostrisque nunc vivunt
beneficiis sustentati.
Clementiam
Redemptoris implorent instantiis indefessis, quatenus negligentiis nostris
parcat, peccatorum nostrorum reatibus pius judex indulgeat, lapsus nostrae
fragilitatis pallio pietatis operiat et offensas, quas et pudet et paeniet
commisisse, divina benignitate remittat. Conservet in nobis ad sufficiens
spatium paenitendi suarum munera gratiarum, fidei firmitatem, spei sublimitatem
et ad omnes homines latissimam caritatem. Flectat
superbum arbitrium ad culparum suarum lamentum, ut deploret transactas
elationes vanissimas et retractet indignationes amarissimas ac delectationes
insanissimas detestetur. Vigeat sua virtus in nobis, cum nostra defecerit, et qui
nostrum ingressum sacro baptismate consecravit gratuito, nostrum progressum ad
statum apostolicum sublimavit immerito, nostrum dignetur egressum sacramentis
idoneis communire.
Laxetur a nostro
spiritu amor carnis, evanescat penitus metus mortis, desideret dissolvi et esse
cum Christo, et in terris solo corpore constituti cogitatione et aviditate in
aeterna patria conversemur. Pater misericordiarum et Deus totius consolationis
filio prodigo de siliquis revertenti benignus occurrat, drachmam denuo repertam
recipiat et in thesauros aeternas per angelos sanctos transmittat. Castiget
vultu terrifico exitus nostri hora spiritus tenebrarum, ne latens in limine
portae mortis Leviathon, serpens vetus, insidias improvisas calcaneo nostro
paret.
Cum vero ad
terrendum tribunal fuerimus advocati, ut cuncta quae corpore gessimus
attestante conscientia referamus, consideret humanitas juncta Deo effusi sui
sancti sanguinis pretium et advertat divinitas humanata carnalis naturae
figmentum, ut ibi transeat fragilitas impunita ubi clemens pietas cernitur
infinita, et ibi respiret spiritus miseri ubi exstat proprium judicis misereri.
Amplius refugium spei nostrae post Deum virginem et reginam Theotokon
benedictam nostri semper studentes salutationibus satagant frequentare devotis,
ut qui per nostra facinora replicata meruimus judicem invenire turbatum, per
ipsius suffragia semper grata mereamur eundem reperire placatum. Deprimat pia
manus brachium aequilibre, quo nostra tam parva quam pauca merita pensabuntur
ne, quod absit, praeponderet gravitas criminum et nos damnandos deiciat in
abyssum.
Clarissimum
meritis confessorem Cuthbertum, cujus gregem indigni pascendum suscepimus, omni
cultu studeant venerari devote, rogantes assidue, ut suum licet indignum
vicarium precibus excusare dignetur et quem successorem admisit in terris,
procuret effici consessorum in caelis. Puris
denique tam mentis quam corporis precibus rogent Deum, ut spiritum ad imaginem
Trinitatis creatum post praesentis miseriae incolatum ad suum reducat
primordiale prototypum ac ejusdem concedat perpetuum fruibilis faciei
conspectum, Amen.
|