Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Richard de Bury Philobiblon IntraText CT - Text |
|
|
8 - De multiplici opportunitate quam habuimus librorum copiam conquirendi
CUM OMNI negotio tempus sit et opportunitas, ut testatur sapiens Ecclesiastes, octavo, jam progredimur enarrare multiplices opportunitates, quibus in adquisitione librorum, nostris propositis divinitate propitia, juvabamur. Quamvis enim ab adolescentia nostra semper socialem communionem cum viris litteratis et librorum dilectoribus delectaremur habere, succedentibus tamen prosperis, regiae majestatis consecuti notitiam et in ipsius acceptati familia, facultatem accepimus ampliorem ubilibet visitandi pro libito et venandi quasi saltus quosdam delicatissimos, tum privatas, tum communes, tum regularium, tum saecularium librarias. Sane dum invictissimi principis ac semper magnifice triumphantis regis Angliae Eduardi Tertii post conquestum,--cujus tempora serenare dignetur Altissimus diutine et tranquille--, primo quidem suam concernentibus curiam, deinde vero rempublicam regni sui, cancellarii videlicet ac thesaurarii, fungeremur officiis, patescebat nobis aditus facilis, regalis favoris intuitu, ad librorum latebras libere perscrutandas. Amoris quippe nostri fama volatilis jam ubique percrebuit, tantumque librorum et maxime veterum ferebamur cupiditate languescere, posse vero queml ibet nostrum per quaternos facilius quam per pecuniam adipisci favorem. Quamobrem cum supra dicti principis recolendae memoriae bonitate suffulti possemus obesse et prodesse, officere et proficere vehementer tam majoribus quam pusillis, affluxerunt loco xeniorum et munerum locoque donorum et jocalium caenulenti quaterni ac decrepiti codices, nostris tam aspectibus quam affectibus pretiosi. Tunc nobilissimorum monasteriorum aperiebantur armaria, reserabantur scrinia et cistulae solvebantur, et per longa saecula in sepulcris soporata volumina expergiscunt attonita, quaeque in locis tenebrosis latuerant novae lucis radiis perfunduntur. Delicatissimi quondam libri, corrupti et abominabiles jam effecti, murium quidem foetibus cooperti et vermium morsibus terebrati, jacebant exanimes; et qui olim purpura vestiebantur et bysso, nunc in cinere et cilicio recubantes oblivioni traditi videbantur domicilia tinearum. Inter haec nihilominus, captatis temporibus, magis voluptuose consedimus quam fecisset medicus delicatus inter aromatum apothecas, ubi amoris nostri objectum reperimus et fomentum. Sic sacra vasa scientiae ad nostrae dispensationis provenerunt arbitrium, quaedam data, quaedam vendita ac nonnulla pro tempore commodata. Nimirum cum nos plerique de hujusmodi donariis cernerent contentatos, ea sponte nostris usibus studuerunt tribuere, quibus ipsi libentius caruerunt, quam ea quae nostris assistentes servitiis abstulerunt. Quorum tamen negotia sic expedire curavimus gratiose, ut et eisdem emolumentum accresceret, nullum tamen detrimentum justitia sentiret. Porro, si scyphos aureos et argenteos, si equos egregios, si nummorum summas non modicas amassemus, tunc temporis dives nobis aerarium instaurasse possemus. Sed revera libros non libras maluimus, codicesque plus dileximus quam florenos, ac panfletos exiguos incrassatis praetulimus palefridis. Ad haec ejusdem principis illustrissimi sempiternae memoriae legationibus crebris functi, et ob multiplicia regni negotia nunc ad sedem Romanam, nunc ad curiam Franciae, nunc ad mundi diversa dominia, taediosis ambassiatibus ac periculosis temporibus mittebamur, circumferentes tamen ubique illam, quam aquae plurimae nequiverunt exstinguere, caritatem librorum. Haec omnium peregrinationum absinthia quasi quaedam pigmentaria potio dulcoravit. Haec post perplexas intricationes et scrupulosos causarum anfractus ac vix egressibiles rei publicae labyrinthos ad respirandum ,parumper temperiem aurae lenis aperult. O beate Deus Deorum in Sion, quantus fluminis impetus voluptatis laetificavit cor nostrum, quotiens paradisum mundi Parisius visitare vacavimus moraturi, ubi nobis semper dies pauci prae amoris magnitudine videbantur! Ibi bibliothecae jocundae super cellas aromatum redolentes, ibi virens viridarium universorum voluminum, ibi prata academica terrae motu trementia, Athenarum diverticula, Peripateticorum Itinera, Parnasi promontoria et porticus Stoicorum. Ibi cernitur tam artis quam scientiae mensurator Aristoteles, cujus est totum quod est optimum in doctrinis, in regione dumtaxat transmutabili sublunari; ibi Ptolemaeus eplcyclos et eccentricos auges atque geuzahar planetarum figuris et numeris emetitur; ibi Paulus arcana revelat; ibi Dionyslus convicinus hierarchias coordinat et distinguit; ibi quicquid Cadmus grammate recolligit Phoeniceo, totum virgo Carmenta charactere repraesentat Latino; ibi revera, apertis thesauris et sacculorum corrigiis resolutis, pecuniam laeto corde dispersimus, atque libros impretiabiles luto redemimus et arena. Nequaquam malum est, malum est, insonuit omnis emptor; sed ecce quam bonum et quam jocundum arma clericalis militiae congregare in unum, ut suppetat nobis, unde haereticorum bella conterere, si insurgant! Amplius opportunitatem maximam nos captasse cognoscimus per hoc, quod ab aetate tenera magistrorum et scholarium ac diversarum artium professorum quos ingenii perspicacitas ac doctrinae celebritas clariores effecerant, relegato quolibet partiali favore, exquisitissima sollicitudine nostrae semper coniunximus comitivae, quorum consolativis colloquiis confortati, nunc argumentorum ostensivis investigationibus, nunc physicorum processuum ac catholicorum doctorum tractatuum recitationibus, nunc moralitatum excitativis collationibus, velut alternatis et multiplicatis ingenii ferculis, dulctus fovebamur. Tales in nostro tirocinio commilitones elegimus, tales in thalamo collaterales habuimus, tales in itinere comites, tales in hospitio commensales, et tales penitus in omni fortuna sodales. Verum quia nulla felicitas diu durare permittitur, privabamur nonnunquam luminum aliquorum praesentia corporali, cum eisdem promotiones ecclesiasticae ac dignitates debitae, prospiciente de caelo justitia, provenerunt. Quo fiebat, ut incumbentes sicut oportuit curae propriae se a nostris cogerentur obsequiis absentare. Rursus compendiosissimam semitam subjungemus, per quam ad manus nostras pervenit librorum tam veterum quam novorum plurima multitudo. Religiosorum siquidem mendicantium paupertatem susceptam pro Christo nunquam indignantes horruimus, verum ipsos ubique terrarum in nostrae compassionis ulnas admisimus mansuetas, affabilitate familiarissima in personae nostrae devotionem alleximus, allectosque beneficiorum liberalitate munifica fovimus propter Deum; quorum sic eramus omnium benefactores communes, ut nihilominus videremur quadam paternitatis proprietate singulos adoptasse. Istis in statu quolibet facti sumus refugium, istis nunquam clausimus gratiae nostrae sinum; quamobrem istos votorum nostrorum peculiarissimos zelatores meruimus habere, et tam opere quam opera promotores. Qui circuentes mare et aridam ac orbis ambitum perlustrantes, universitates quoque diversarumque provinciarum generalia studia perscrutantes, nostris desideriis militare studebant certissima spe mercedes. Quis inter tot argutissimos venatores lepusculus delitesceret? Quis pisciculus istorum nunc hamos, nunc retia, nunc sagenas evaderet? A corpore sacrae legis divinae usque ad quaternum sophismatum hesternorum, nihil istos praeterire potuit scrutatores. Si in fonte fidei Christianae, curia sacrosancta Romana, sermo devotus insonuit, vel si pro novis causis quaestio ventilabatur extranea, si Parisiensis soliditas, quae plus antiquitati discendae quam veritati subtiliter producendae jam studet, si Anglicana perspicacitas, quae antiquis perfusa Iuminaribus novos semper radios emittit veritatis, quicquam ad augmentum scientiae vel declarationem fidei promulgabat, hoc statim nostris recens infundebatur auditibus nullo denigratum seminiverbio nulloque nugace corruptum, sed de praelo purissimi torcularis in nostrae memoriae dolia defaecandum transibat. Cum vero nos ad civitat es et loca contingeret declinare, ubi praefati pauperes conventus habebant, eorum armaria ac quaecunque librorum repositoria visitare non piguit; immo ibi in altisstma paupertate altissimas divitias sapientiae thesaurizatas invenimus, et non solum in eorum sarcinulis et sportellis micas de mensa dominorum cadentes repperimus pro catellis, verum panes propositionis absque fermento panemque angeIorum omne delectamentum in se habentem, immo horrea Joseph plena frumentis totamque Aegypti supellectilem atque dona ditissima, quae regina Saba detulit Salomoni. Hi sicut formicae continue congregantes in messem et apes argumentosae fabricantes jugiter cellas mellis. Hi successores Bezeleel ad excogitandum quicquid fabrefieri poterit in argento et auro ac gemmis, quibus templum Ecclesiae decoretur. Hi prudentes polymitarii, qui superhumerale et rationale pontificis sed et vestes varias efficiunt sacerdotum. Hi cortinas, saga pellesque arietum rubricatas resarciunt quibus Ecclesiae militantis tabernaculum contegatur. Hi agricolae seminantes, boves triturantes, tubae buccinantes, pleiades emicantes et stellae manentes in ordine suo, quae Sisaram expugnare non cessant. Et ut veritas honoretur, salvo praejudicio cujuscunque, licet hi nuper hora undecima vineam sint ingressi dominicam, sicut amantissimi nobis libri capitulo sexto supra anxius allegabant, plus tamen in hac hora brevissima sacratorum librorum adjecerunt propagini quam omnes residui vinitores; Pauli sectantes vestigia, qui vocatione novissimus praedicatione primus, multo latius aliis evangelium Christi sparsit. De istis ad statum pontificalem assumpti nonnullos habuimus de duobus ordinibus, Praedicatorum videlicet et Minorum, nostris assistentes lateribus nostraeque familiae commensales, viros utique tam moribus insignitos quam litteris, qui diversorum voluminum correctionibus, expositionibus, tabulationibus ac compilationibus indefessis studiis incumbebant. Sane quamvis omnium religiosorum communicatione multiplici plurimorum operum copiam tam novorum quam veterum assecuti fuerimus, Praedicatores tamen extollimus merito speciali praeconio in hac parte, quod eos prae cunctis reltgiosis suorum sine mvidia gratissime communicativos invenimus, ac divina quadam liberalitate perfusos sapientiae luminosae probavimus non avaros sed idoneos possessores. Praeter has omnes opportunitates praetactas, stationariorum ac librariorum notitiam, non solum infra natalis soli provinciam, sed per regnum Franciae, Teutoniae et Italiae dispersorum comparavimus, faciliter pecunia praevolante, nec eos ullatenus impedivit distantia, neque furor maris absterruit, nec aes eis pro expensa defecit, quin ad nos optatos libros transmitterent vel afferrent. Sciebant profecto quod spes eorum in sinu nostro reposita defraudari non poterat, sed restabat apud nos copiosa redemptio cum usuris. Denique nec rectores scholarum ruralium puerorumque rudium paedagogos nostra neglexit communio, singulorum captatrix amoris; sed potius cum vacaret, eorum hortulos et agellos ingressi, flores superficietenus redolentes collegimus ac radices effodimus obsoletas, studiosis tamen accommodas et quae possent, digesta barbarie rancida, pectorales arterias eloquentiae munere medicari. Inter hujusmodi pleraque comperimus renovari dignissima quae, solerter elimata robigine turpi, larva vetustatis deposita, merebantur venustis vultibus denuo reformari. Quae nos, adhibita necessariorum suflicientia, in futurae resurrectionis exemplum resuscitata quodammodo redivivae reddidimus sospitati. Caeterum apud nos in nostris maneriis multitudo non modica semper erat antiquariorum, scriptorum, correctorum, colligatorum, illuminatorum et generaliter omnium, qui poterant librorum servitiis utiliter insudare. Postremo omnis utriusque sexus omnisque status vel dignitatis conditio, cujus erat cum libris aliquale commercium, cordis nostri januas pulsu poterat aperire facillime et in nostrae commodosum reperire cubile. Sic omnes admisimus codices afferentes, ut nunquam praecedentium multitudo fastidium posterorum efficeret, vel hesternum beneficium praecollatum praejudicium pareret hodierno. Quapropter cum omnibus memoratis personis quasi quibusdam adamantibus attractivis librorum iugiter uteremur, fiebat ad nos desideratus accessus vasorum scientiae et volatus multifarius voluminum optimorum. Et hoc est quod praesenti capitulo sumpsimus enarrare.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |