Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Richard de Bury Philobiblon IntraText CT - Text |
|
|
15 - Quot commoda confert amor librorum
HUMANUM transcendit ingenium, quanrumcunque de fonte fuerit Pegaseo potatum, instantis capituli titulum explicare perfecte. Si linguis angelorum et hominum quis loquatur, si in Mercurium transformetur aut Tullium, si dulcescat Titi Livii eloquentia lactea, si Demosthenis suavitate peroret, aut Moysi balbutiem allegabit, vel cum Ieremia se puerum nescientem fatebitur adhuc loqui, vel imitabitur resonantem in montibus altis echo. Amorem namque librorum amorem sapientiae constat esse, sicut secundo capitulo est probatum. Hic autem amor philosophia Graeco vocabulo nuncupatur, cujus virtutem nulla creata intelligentia comprehendit, quoniam vere creditur bonorum omnium esse mater:---Sap. septimo. Aestus quippe carnalium vitiorum quasi caelicus ros exstingulit, dum motus intensus virtutum animalium vires naturalium virtutum remittit, otio penitus effugato, quo sublato periere Cupidinis arcus omnes. Hinc Plato in Phaedone: In hoc, inquit, manifestus est philosophus, si absolvit animam a corporis communione differentius aliis hominibus. Ama, inquit Hieronymus, scientiam scripturarum et carnis vitia non amabis. Demonstravit hoc Xenocrates, deiformis in constanta rationis, quem nobile scortum, Phryne nomine, statuam definivit non hominem cum nullis eum valeret illecebris evirare, quemadmodum O Valerius libro quarto, capitulo tertio plene refert. Hoc ipsum noster Origenes ostendit, qui ne eum ab omnipotenti femina effeminari contingeret, utriusque sexus medium per abnegationem extremorum elegit: animosum quippe remedium, nec naturae: tamen consentaneum nec virtuti, cujus est hominem non insensibilem facere passionum sed subortas a fomite rationis enecare mucrone. Rursus mundanas pecunias parvipendunt ex animo, quotquot amor affecit librorum, dicente Hieronymo contra Vigilantium, epistola quarta et quinquagensima: non est ejusdem hominis aureos nummos et scripturas probare. Unde a quodam metrice sic dictum est: Nulla
libris erit apta manus ferrugine tincta, Nullus igitur potest libris et Mammonae deservire. Vitiorum deformitas in libris maxime reprobatur, ut inducatur omnimode vitia detestari, qui libros dilexerit perscrutari. Daemon, qui a scientia nomen habet, per librorum scientiam potissime triumphatur, cujus fraudes multipliciter flexuosae milleque perniciosi maeandri per libros panduntur legentibus, ne se transfigurans in angelum lucis dolis circumveniat innocentes. Divina nobis per libros reverentia revelatur, virtutes quibus colitur propalantur expressius, atque merces describitur, quam quae nec fallit nec fallitur veritas pollicetur. Imago simillima futurae beatitudinis est sacrarum contemplatio litterarum, in quibus nunc Creator nunc creatura conspicitur, ac de torrente perpetuae jocunditatis hauritur. Fides fundatur potentia litterarum. Spes Iibrorum solatio confirmatur, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. Caritas non inflatur sed aedificatur per veram notitiam litterarum; immo super libros sacros constat luce clarius Ecclesiam stabilitam. Delectant libri, prosperitate feliciter arridente, consolantur individue, nubila fortuna terrente: pactis humanis robur attribuunt, nec feruntur sententiae graves sine libris. Artes et scientiae in libris consistunt, quarum emolumenta nulla mens sufIiceret enarrare. Quanti pendenda est mira librorum potentia, dum per eos fines tam orbis quam temporis cernimus, et ea quae non sunt, sicut ea quae sunt, quasi in quodam aeternitatis speculo contemplamur. Montes scandimus, abyssorum voragines perscrutamur, spectes piscium, quos communis aer nequaquam salubriter continet, intuemur codicibus; fluviorum et fontium diversarum terrarum proprietates distinguimus; metallorum atque gemmarum genera et minerae cujusque materias de libris effodimus, herbarumque vires, arborum et plantarum addiscimus, prolemque totam pro libito cernimus Neptuni, Cereris et Plutonis. Quod si nos caelicolas visitare delectat, suppeditantes Taurum, Caucasum et Olympum, Junonis regna transcendimus, ac septena territoria planetarum funiculis et circulis emetimur. Ipsum tandem firmamentum supremum, signis, gradibus et imaginibus varietate maxima decoratum, lustramus. Ibi polum antarcticum, quem nec oculus vidit nec auris audivit, inspicimus; luminosum iter galaxiae et animalibus caelestibus picturatum zodiacum delectabili jocunditate miramur. Hinc per libros ad separatas transimus substantias, ut cognatas intelligentias intellectus salutet primamque causam omnium ac motorem immobilem infinitae virtutis oculo mentis cernat et amore inhaereat sine fine. Ecce per libros adjuti beatitudinis nostrae mercedem attingimus, dum adhuc existimus viatores. Quid plura? proculdubio, sicut Seneca docente didicimus, otium sine litteriss mors est et vivi hominis sepultura, ita revera a sensu contrario litterarum seu librorum negotiun concludimus hominis esse vitam. Rursus per libros tam amicls quam hostibus intimamus, quae nequaquam secure nuntiis commendamus: quoniam libro plerumque ad principum thalamos ingressus conceditur, quo repelleretur penitus vox auctoris, sicut Tertullianus in principio Apologetici sui dicit. Carceribus et vinculis custoditi, ademptaque penitus corporis libertate, librorum legationibus utimur ad amicos, eisque causas nostras expedi endas committimus, atque illuc transmittimus, quo nobis fieret causa mortis accessus. Per libros praeteritorum reminiscimur, de futuris quodammodo prophetamus, praesentia quae labuntur et fluunt scripturae memoria stabilimus. Felix studiositas et studiosa felicitas praepotentis eunuchi, de quo Actuum octavo narratur, quem amor propheticae lectionis succenderat tam ardenter, quod nec ratione itineris a legendo cessaret, reginae Candacis regiam populosam oblivioni tradiderat, gazas quibus praeerat a cura cordis semoverat, et tam iter quam currum quo ferebatur neglexerat. Solus amor libri totum sibi vindicaverat domicilium castitatis, quo disponente mox fidei januam meruit introire. O gratiosus amor librorum, qui Gehennae filium et alumnum Tartari per gratiam baptismalem filium fecit regni! Cesset jam stilus impotens infiniti negotii consummare tenorem, ne videatur aggredi temere, quod in principio fatebatur impossibile cuiquam esse.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |