|
Prima causa
fuit, quod consulit regi ad poenitendum, et ad satisfaciendum pro perjurio quo
juravit in villa de Chestre per sacramentum corporis Domini, quod non rebelleret
nec deponi consentiret regem Ricardum; cujus contrarium fecit, cogendo regem
Ricardum resignare coronam in parliamento in crastino Sancti Michaelis anno
Domini millesimo CCCLXXXXIX., per attornatum, et eodem rege Ricardo in Turri
London incluso medio tempore; et tamen fidelitatem ante eidem regi Ricardo
juravit in praesentia domini Thomae Arundell archiepiscopi Cantuarensis, et
multorum nobilium.
2. Item, optavit
idem archiepiscopus, Ricardus Scrope, quod corona regni restitueretur rectae
lineae, vel cursui, et ecclesia Anglicana haberet suas libertates, privilegia
et consuetudines secundum justas leges regni Angliae ab antiquo usitatas.
3. Item, quod
domini regni et magnates judicarentur per pares suos cum deliberatione justa
aliorum dominorum illis aequalium.
4. Item, quod
clerus et communitas regni non sint oppressi per exactiones et taxas decimarum,
quintadecimarum, et subsidiorum, nec per alias impositiones iniquas, eo modo
quo jam opprimuntur. Anno post coronationem suam idem rex habuit unam decimam,
et aliquando duas in uno anno, licet in primo introitu juravit idem rex, quod
in tempore vitae suae, in quantum impedire possit, quod nunquam solveret
ecclesia Anglicana decimam, nec populus taxam: et istud juravit in castro de
Knaresburgh juxta Eboracum
5. Item, quod,
corona restituta rectae lineae, certi sapientes, qui sciunt honores et haberent
scientiam, assignarentur; alii cupidi et avari ac ambitiosi, qui volunt dicere
et facere quae regi placent et non Deo, sed ut ipsimet ditarentur, amoverentur.
6. Item, quod
vicecomites in quolibet comitatu libere eligerentur absque coercione domini
regis seu baronum.
7. Item, quod
barones, nobiles, et communitas regni in suis causis haberent in parliamento
liberam disponendi facultatem.
|