|
Anno Domini MCCCCV., VIII. die mensis Junii,
scilicet in die Sancti Willelmi Confessoris, quae tunc fuit feria secunda
Pentecostes, magister Ricardus Scrope, baccalarius Oxoniae artium, doctor
utriusque juris Cantabrigiae, advocatus pauperum nuper in curia Romana, et
deinde Lichfeldiae episcopus, et postea archiepiscopus Eboracensis, decollatus
est extra muros prope Eboracum. Henricus enim Quartus, rex Angliae, in camera
manerii dicti archiepiscopi, quod vocatur Bishopsthorp juxta Eboracum, mandavit
Willelmo Gascoyne armigero, adtunc justitiaro principali Angliae, ut sententiam
mortis de praefato archiepiscopo proferret tanquam de proditore regis; qui hoc
recusavit, et sic sibi respondit: «Nec vos, domine mi rex, nec aliquis nomine
vestro vester ligeus, potestis licite secundum jura regni aliquem episcopum ad
mortem judicare.» Unde praefatum archiepiscopum judicare omnino renuit. Quare idem rex ira vehementi exarsit versus eundum
judicem, cujus memoria sit in benedictionem in saecula saeculi. Et statim
mandavit domino Willelmo Fulthorp, militi et non judici, ut eodem die, scilicet
feria secunda hebdomadis Pentecostes, qui fuit dies octavus mensis Junii,
sententiam mortis in aula praefati manerii in archiepiscopum, quem vocavit
proditorem, proferret. Et cum praedictus Willelmus Gascoyne, judex principalis
Angliae, omnino renuit, praedictus dominus Willelmus Fulthorp in loco judicis
sedit, et archiepiscopum adduci praeceperat. Quo archiepiscopo coram ipso nudo
capite stante, hanc sententiam, ipso audiente et omnibus circumstantibus,
protulit: «Te, Ricardum, proditorem regis, ad mortem judicamus, et ex praecepto
regis decollari mandamus.» Haec audiens archiepiscopus, hanc orationem publice
dixit: «Deus justus et verus scit me nunquam intendisse malum contra personam
regis nunc Henrici Quarti.» (Quibus verbis archiepiscopi patet communem famam
tunc fuisse ubique. Intentio tamen archiepiscopi fuit adire regem cum caeteris
dominis, qui ad hoc congregarentur, ut peteret a rege reformationem malorum in
regno tunc existentium; quia tunc erant dissensiones inter dominos et
specialiter inter dominum Nevill et comitem Marescallum. Quare archiepiscopus
dixit populo suo seipsum equitare cum multitudine.) Et post praedicta verba dixit saepius circumstantibus:
«Oretis, ut Deus Omnipotens non vindicet mortem meam in rege nec in suis.» Quae verba saepe
repetiit, deprecando simul prothomartyri Stephano, qui pro lapidantibus
deprecatus est. Et postea eadem die, circa meridiem, ductus est super equum
valoris xl. d., sine sella; et gratias agens, dixit quod «Nunquam placuit mihi
melius equus quam iste placet.» Et Psalmum, Exaudi secundum, decantavit,
sic equitando cum capistro et in blodia chimera et manicis chimerae ejusdem
coloris existentibus. Vestem tamen lineam, qua utuntur episcopi, non sinebant
archiepiscopum uti. Et sic, cum capicio humeros suos pendente, ductus est,
sicut ovis ad victimam, qui vero non aperuit os suum, nec ad vindictam, nec ad
excommunicationis sententiam. Qui cum ad locum decollationis pervenisset,
dixit: «Omnipotens Deus, tibi offero meipsum et causas pro quibus patior, et
veniam a Te peto pro omnibus peccatis et indulgentiam a me commissis sive
omissis.» Et tunc capuciam et tunicam ad terram deposuit: et suo decollatori,
Thomae Alman nuncupato, dixit: «Fili, mortem meam Deus tibi remittat!» et «Ego
tibi remitto; tamen deprecor, ut [des] mihi cum gladio tuo quinque vulnera in
collo meo, quae sustinere cupio pro amore Domini mei Jhesu Christi, Qui pro
nobis, obediens Patri usque ad mortem, quinque vulnera principalia sustinuit.» Et tribus vicibus osculatus est eum; et positis
genibus orabat dicens: «In manus tuas, dulcissime Jhesu, commendo spiritum
meum,» junctis manibus, et elevatis oculis in caelum; et mox extendit collum,
genuflectendo, et cancellatis manibus super pectus suum, decollator cum gladjo
eum quinquies in collo percussit una et eadem carnis divisione. Et in quinta
percussione caput ad terram cadit, corpus super dexterum latus.
Erant enim ibi quinque seliones cum ordeo ubi
fuit archipraesul decollatus, qui erant pedibus conculcantium in die
decollationis suae penitus destructi, sed tamen in autumno, absque aliquo
opere, Deus ex Sua gratia tale incrementum dedit supra communem usum, ut aliqui
calami quinque, aliqui quatuor spicas ordei produxerunt, et qui pauciores,
minus tamen quam duas spicas non produxerunt.
Eo tempore quo fuit decollatus, idem rex
horribili lepra percussus est equitando versus Ripon; et videbatur quod quidam
percussit eum sensibiliter; et hac de causa pernoctabat in villa de Hamerton
per septem miliaria ab Eboraco distante; et nocte eadem sequente horribiliter
idem rex vexabatur, in tantum quod clamore magno camerarios suos excitavit, qui
surgentes omnia luminaria in camera et aula sine lumine et sine igne
invenerunt, et regi theriacum in vino vocato vernage dederunt; et in
crastino ad Ripon equitavit valde inf irmus, ubi permansit per septem dies. Et
quando Georgius Plumpton, qui regem octavo die decollationis praedictae vidit,
(sic) quod in facie et in manibus praedicti regis magnae pustulae
leprosae crescebant, et praeminebant quasi capita mamillarum. Et qui ista vidit
et audivit, testimonium perhibuit, Stephanus Cotinham alias Pa1mer; qui haec
magistro Thomae Gascoyne, sacrae Theologiae professori, retulit.
In nocte vero
tertia post praedictam decollationem apparuit idem archiepiscopus Johanni
Sibson in domo sua apud Roclyfe, praecipiens eidem ut peccatum suum de cogitatione
homicidii poenitentiario Eboracensi confiteretur; «Quia,» inquit, «triginta
annis elapsis de dicto proposito indies insidias parasti ad occidendum talem
hominem. Sed quia in opere non complevisti, peccatum non esse putasti, nec
confessus es. Ideo poenitere, et confitere, ne forte damneris.» Hoc idem Johannes Sybson narravit in audentia
plurimorum; et praecepit ei, ut offerret candelam ceream super sepulchrum ejus;
et quod asportaret truncos, quos homines super sepulchrum ejus posuerunt ne
homines ibidem adorarent vel offerrent. Quae idem Johannes, solus et senex
dierum, asportavit et removit, licet et aliqua ipsorum vix tres fortes homines
levare potuerunt, et coram altari Beatae Virginis Mariae ibidem in ecclesia
deposuit; ac per xiiij. vices eidem Johanni idem sanctus archipraesul apparuit.
Et virgo moriebatur idem archiepiscopus, ut per confessionem ejusdem cognitum
est.
Anno Dominicae Incarnationis MCCCCV.
decollatus est felicis recordationis dominus Ricardus Scrope, legum doctor, ex
praecepto et consensu Henrici regis Angliae, post cujus felicem mortem
multimoda miraculorum gloria declaratam, idem rex, saniori consilio quorundam
sibi assistentium ad se reversus, poenitudinem quandam assumpsisse videatur;
misitque ad sedem Apostolicam nuntios solennes pro absolutione obtinenda,
scilicet tam pro injuria Christi ecciesiae lata, quam pro reatu quem contraxit
praecipiendo mortem praedicti sanctissimi praesulis, necnon contra omnia jura
sibi nequiter procurata. Cum vero Romanus pontifex nuntiorum verba audisset,
ingemuit, et plurimas effundens lacrymas cum maximo moerore dixit: «Heu! heu! Quod in diebus meis tanto
scelere Christi sponsa sit impiorum manibus tam turplter obscurata!» Et his dictis recessit. Cumque dicti nuntii regis
nudis pedibus capitibus discoopertis, et vestibus tantummodo lineis induti,
veniam, indulgentiamque et absolutionem postulassent, et nullatenus
profecissent; tandem preces precibus immergentes, et pretiosa munera
cardinalibus et cubiculariis distribuentes, sub hac tantummodo conditione
plenarium indulgentiam eidem rege obtinuerunt, ut idem rex, tactis sacrosanctis
reliquiis Sanctorum, juraret tria nova monasteria construere acrioris
observantiae Christianitatis in honore trium Festorum principalium; et quod
dotaret ipsa monasteria absque ulla oneris impositione, ut religiosi in eisdem
degentes cum omnium pace et animorum quiete Deo gratuitis obsequiis
deservirent. Reversi nuntii, omnia referunt, regique praecepta Apostolica, et salutis
aeternae januam sibi apertam. Quae omnia libentissime suscepit, et ipse juravit
fideliter completurum. Sed quid proficit infirmo sua detegere vulnera, nisi
sanitatis remedia voluerit adhibere? Nam
usque ad extremam vitae suae horam idem rex Henricus Quartus et propriae animae
remedium, et publicum juramentum, et Apostolicum neglexit mandatum, et mortuus
est.
Post mortem ejusdem regis accidit quoddam
mirabile ad praedicti Ricardi archipraesulis gloriam declarandam, et aeternae
memoriae commemdandam. Nam infra triginta dies post mortem dicti regis Henrici
Quarti venit quidam vir de familia ejusdem ad domum Sanctae Trinitatis de
Howndeslowe vescendi causa, et cum in prandio sermocinarentur circumstantes de
probitate morum ipsius regis, respondit praedictus vir cuidam armigero vocato
Thomae Maydestone in eadem mensa tunc sedenti: «Si fueerit vir bonus, novit
Deus; sed hoc verissime scio, quod cum a Westmonasterio corpus ejus versus
Cantuarium in parva navicula portaretur, ibidem sepeliendum, ego fui unus de
tribus personis qui projecerunt corpus ipsius in mare inter Berkingum et
Gravesende.» Et addidit cum juramento: «Tanta tempestas ventorum et fluctuum
irruit super nos, quod multi nobiles sequentes nos in naviculis octo in numero
dispersi sunt, ut vix mortis periculum evaserunt. Nos vero qui eramus cum corpore,
in desperatione vitae nostrae positi, cum assensu projecimus illud in mare; et
facta est tranquillitas magna. Cistam vero, in qua jacebat, panno deaurato
coopertam cum maximo honore Cantuariam deportavimus, et sepelivimus eam.»
Dicant ergo monachi Cantuariae, quod sepulchrum regis Henrici Quarti est apud
nos, non corpus; sicut dixit Petrus de Sancto David Act. 2. Deus Omnipotens est
testis et judex quod ego, Clemens Maydestone, vidi virum illum, et audivi ipsum
jurantem patri meo, Thomae Maydestone, omnia praedicta fore vera.
|