Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Fabius Planciades Fulgentius
Mythologiarum libri

IntraText CT - Text

  • LIBER I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER I

 

Quamuis inefficacem petat studium res quae caret effectum et ubi emolumentum deest negotii causa cessat inquiri – hoc uidelicet pacto, quia nostri temporis erumnosa miseria non dicendi petat studium, sed uiuendi fleat ergastulum nec famae adsistendum poeticae, sed fami sit consulendum domesticaecito itaque nunc aut quod amiseris fleas aut quod edas inquiras quam quod dicas inuenias uacatque hoc tempore potentibus opprimere, prioribus rapere, priuatis perdere, miseris flere – quia soles, domine, meas cachinnantes sepius nenias lepore satyrico litas libentius adfectari, dum ludicro Talia uentilans epigrammate comedica solita est uernulitate mulcere, additur quia et mihi nuper imperasse dinosceris ut feriatas affatim tuarum aurium sedes lepido quolibet susurro permulceam: parumper ergo ausculta dum tibi rugosam sulcis anilibus ordior fabulam, quam nuper Attica saporante salsura, nocturna praesule lucerna commentus sum, ita somniali figmento delusam, quo non poetam furentem aspicias, sed onirocretam soporis nugas ariolantem aduertas. Neque enim illas Eroidarum arbitreris lucernas meis praesules libris, quibus aut Sulpicillae procacitas aut Psices curiositas declarata est, neque illam quae ui maritum Fedriam in tumulum duxit aut Leandricos natatus intercepit, sed quae nostrum achademicum rethorem ita usque ad uitalem circulum tulit, quo pene dormientem Scipionem caeli civem effecerit. Uerum res publica uideat quid Cicero egerit. Me interim discedentem a te domine dum quasi urbanis extorrem negotiis ruralis otii torpor adstringeret, et euitans erumnosa calamitatum naufragia quibus puplicae uexantur incessabiliter actiones, arbitrabam agrestem secure adipisci quietem, ut procellis curarum celantibus, quo in turborem urbana tempestas exciderat, uelut Alcione niduli placidam serenitatem uillatica semotione tranquillior agitassem; sopitisque in fauilla silentii raucisonis iurgiorum classicis quibus me galagetici quassauerant impetus defecatam silentio uitam agere creditabam, ni me illuc quoque memorum angina inprobior sequeretur felicitatisque nouerca fortuna, quae amarum quiddam humanis interserit semper negotiis, me quasi pedisequa sectaretur. Nam tributaria in dies conuentio conpulsantium pedibus limen proprium triuerat noua indictionum ac momentanea proferens genera, quo, si Mida rex ex homine uerterer, ut locupletes tactus rigens auri materia sequeretur, credo etiam Pactoli ipsius fluenta condictis frequentibus desiccassem. Nec hoc tantum miseriarum ergastulum sat erat; addebatur his quod etiam bellici frequenter incursus pedem domo radicem infigere iusserant, quo portarum nostrarum pessulos, aranearum cassibus oppletos, quispiam non uideret. Agrorum enim dominium gentes ceperant, nos domorum; fructus enim nostros exspectare licuit, non frui; merces quippe gentilis fuerat, si uel ad manendum clausos relinquerent. Sed quia numquam est malum inmortale mortalibus, tandem domini regis felicitas adventantis uelut solis crepusculum mundo tenebris dehiscentibus pauores abstersit. Et post torpentes incessus quae tum bellicum robigauerat interdictum licuit tandem arua uisere, limites circuire; egredimur nautarum in morem quos tempestatum flagitamento confractos exoptata reduces excepit ripa et velut parietum indumentis exuti post domesticas stationes ambulare potius discimus quam progredimur et Maroneo uersu consimiles tandem liber equus campo potitur aperto intuemur arua, quibus adhuc inpressae bellantium plantae mauricatos quod aiunt sigillaverunt gressus et formidine menti nondum extersa hostes in uestigiis pauebamus; terrorem enim pro sui memoria miles hostis heredem relinquerat. Sed Troadum in morem ostentabamus alterutrum loca quorum recordationem aut internitio celebrior faciebat aut praeda. Tandem inter sentosa nemorum frutecta, quae agrestis olim deseruerat manus, – nam intercapedinante pauoris prolixitate tam larga fumo lurida parietibus aratra pendebant et laborifera boum colla iugales in uaccinam mollitiem deduxerant callossqualebat uiduus sulcis ager et herbidis sentibus oliuifero uertici minabatur; ita etenim nexili desmate meandrico gramini labrusca coibant, quo saepta herbosis radicibus tellus Triptolemicum contumax abnueret dentem – ergo dum huiuscemodi paliurea prata incedenti premerem planta et roscidos florulenti uelleris colles spatianti meterem passu, defectum voluntas peperit et egredientis studio sedulitas ex labore successit. Deuertor arborei beneficium umbraculi praesumens, quo me erranti foliorum intextu Phoebi torridis defensaret optutibus et circumfluo ramorum recurrentium nexu umbram quam propriis radicibus praeberet mihi etiam concederet esse communem. Nam me auium quaedam uernulitas, quae fragili quadam dulcedine crispantes sibilos corneis edunt organulis, ad hoc opus allexerat et laboris tam subita requies melos quoddam carminis expectabat:

 

Thespiades, Hippocrene

quas spumanti gurgite

inrorat loquacis nimbi

tinctas haustu Musico,

ferte gradum properantes

de uirectis collium,

ubi guttas florulentae

mane rorat purpurae

umor algens, quem serenis

astra sudant noctibus.

Uerborum canistra plenis

reserate flosculis.

Quicquid per uirecta Tempe

raptat unda proluens

innientis etre cursu

quam produxit ungula,

quicquid Ascreus ueterna

rupe pastor cecinit,

quicquid exantlata gazis

uestra promunt horrea,

quod cecinit pastorali

Maro silua Mantuae,

quod Meonius ranarum

cachinnauit proelio,

Pharrasia candicanti

dente lyra concrepet;

ad meum uetusta carmen

saecla nuper confluant.

 

Hoc itaque sacrificali carmine Gorgonei fontis adspargine madidas et praepetis ungulae riuo merulentas Pierides abstraxit. Adstiterant itaque sirmate nebuloso tralucidae ternae uiragines edera largiore circumfluae, quarum familiaris Calliope ludibundo palmulae tactu meum uaporans pectusculum poeticae proriginis dulcidinem sparsit; erat enim grauido ut apparebat pectore, crine neglecto quem margaritis praenitens diadema constrinxerat, talo tenus bis tinctam recolligens uestem, quod credo et itineris propter et ne meandricos tam subtilis elementi aliquatenus limbos aculeati herbarum uertices scinderent. Adstitit propter; erectus ergo in cubitum ueneratus sum uerbosam uiraginem, olim mihi poetico uulgatam euidentius testimonio, nec inmemor cuius uerbosas fabulas propter scolaribus rudimentis tumidas ferulis gestaueram palmas, et quia non mihi euidenti manifestatione quaenam esset liquebat, cur uenisset inquiro. Tum illa: Una, inquit, sum e uirginali Eliconiadum curia, Iouis albo conscripta, quam olim Atheneam ciuem Romanus ordo colendam exceperat, ubi nouellos ita frutices edidi, quo eorum cacumina summis astris insererem, ita uitae famam linquentes heredem, quo maius celebriorem obitum protelarent. Ast ubi me Romuleae arcis conuentu bellicus uiduauit incursus, Alexandriae conciliabula urbis exulata possederam uariis dogmatum inbutamentis lasciua Grecorum praestruens corda postque Catonum rigores Tullianasque seueras inuectiones et Uarroniana ingenia Pelleae genti enerues sensus aut satyra luseram aut comedico fasmate delectabam aut tragica pietate mulcebam aut epigrammatum breuitate condibam. Libebat me mea captiuitas, et licet nostrae uacuissent industriae, inueniebat tamen animus quibus inter mala arrideret, nisi me etiam exinde bellis crudelior Galeni curia exclusisset, quae pene cunctis Alexandriae ita est inserta angiportis, quo cirurgicae carnificinae laniola pluriora habitaculis numerentur; denique ita certando remittunt in mortem quo ferant Caronem citius obiturum, si collegio non donetur. Hanc orationem risus mollior terminauit. Itaque meis quo deuerteret culminibus inpetraui. Tum illa: Non paues, inquit, Musicum tuis receptare dogma penatibus, cum barbarorum morem auscultauerim ita litterarios mercatos penitus abdicare, ut hos qui primis elementorum figuris uel proprium discripserint nomen cassata inquisitione mutum in carnificina reptarent. Tum ego: Non ita est, inquam, ut ‘audieras, sed fama fuit’. Nam ‘carmina tantum nostra ualent’, Musa, ‘tela inter Martia, quantum’ ‘dulcis aquae salientis sitim restinguere riuo’. Et ut suum me amplius familiarem rescisset, illud etiam Terentianum adieci: ‘Olim isti fuit generi quondam questus aput saeclum prius’. Nunc itaque ita litterae suos … quicquid Elicon uerbialibus horreis entecatum possederat in ipsis potestatum culminibus hereditario iure transferret catus extendunt. Illa exhilarata uersiculis, utpote quasi Meonem senem uiseret recitantem, laudatorio palmulae tactu meam mulsit caesariem percussaque mollius ceruice quam decuit: Eia, inquit, Fabi, Anacreonticis iamdudum nouus mistes initiatus es sacris; ne quid ergo meo tibi desit tirunculo, accipe parem dogmatis gratiam et quatenus nostra te satyra lasciuienti uerborum rore percussit uadatumque te sui retinet amoris inlecebra, redde quod deuerbas sipnotico et quidquid libet Niliacis exarare papiris, feriatis aurium sedibus percipe; nec deerit historiae quilibet effectus cuius te uisceribus interstingi poposceris. Tum ego: Index te libelli fefellit, generosa loquacitas; non mihi cornutus adulter arripitur nec imbre mendaci lusa [Danae] uirgo cantatur, dum suo iudicio deus sibi pecudem praetulit et hanc auro decepit quam potestate nequiuit; non suillo canimus morsu depastum amantis iuuenis femur nec in meis libellulis sub falsa alite puerilis pependit lasciuia; non olorinis reptantem adulterum plumis, oua pulligera uirginibus inculcantem quam semina puerigena uisceribus infundentem, nec lignides puellas inquirimus, Ero atque Psicen, poeticas garrulantes ineptias, dum haec lumen queritur extinctum, illa deflet incensum, ut Psice uidendo perderet et Ero non uidendo perisset; nec referam uirginali figmento Aricinam lusam uiraginem, dum quaereret Iuppiter quod magis esse uellet quam fuerat. Mutatas itaque uanitates manifestare cupimus, non manifesta mutando fuscamus, ut senior deus innitus exerceat et sol fulgoris igne deposito malit anilibus exarari rugis quam radiis; certos itaque nos rerum praestolamur effectus, quo sepulto mendacis Greciae fabuloso commento quid misticum in his sapere debeat cerebrum agnoscamus. Tum illa: Unde haec tibi, inquit, homuncule, tantam ignorantiae scientiam, unde tam ratum ordinem ignorandi? Dum enim saeculis intacta exquiris, ostendis te sapienter scire quod nescis. Cui ego: Si his, quibus ignorare aliquid contingit, ne ipsut quidem nescire suum scire contingerit, quanto satius erat eis etiam non nasci contingere quam nasci inefficaciter uenire. Primum itaque ego scientiae uestibulum puto scire quod nescias. Ad haec illa: Tam secretis misticisque rebus uiuaciter pertractandis ampliora sunt auctoritatum quaerenda suffragia; neque enim quippiam ludicrum quaeritur, quo ludibundo pede metrica uerborum commoda sarciamus. Sudor hic opus est palestrantis ingenii, ne tam magnifici adsumpta operis moles ipso fere medio conaminis impetu uiuacissimis destituta uanescat tractatibus. Ergo erunt nobis etiam Philosofia atque Urania adiutrices operis consciscendae; nec [enim] deerit tuis lasciuiens amica solaciis, at dum te misticae artes anhelum tractando reddiderint, tute tua Satyra ludentem excipiet. Quaeso, inquam, munifica largitas, ne tu istam tuam Satyram cuius me dudum uadatum amore praedixeras temere nostris credas penatibus. Tam etenim liuens zelo sortitus sum ex affectu coniugium, ut, si hanc suis oblucentem ut pelicem uoluptatibus domo reppererit, ita sulcatis ungue genis in Eliconem remittat necesse est, quo eius diluendis uulneribus Gorgonei ipsius fontis nequaquam fluenta sufficiant. Tum illa cachinnum quassans fragile conliso bis terque pulsu palmulae femore: Nescis, inquit, Fulgenti, rudis accola Pieridum, quantum Satyram matronae formident; licet mulierum uerbialibus undis et causidici cedant nec grammatici muttiant, rethor taceat et clamorem praeco conpescat, sola est quae modum inponit furentibus, licet Petroniana subit Albucia. Hac etenim alludente et Plautinae Saureae dominatus obdormit et Sulpicillae Ausonianae loquacitas deperit Sallustianaeque Semproniae quamuis praesens sit Catilina melos cantandi raucescit.

 

Soluerat igniuomos mundi regione peracta

quadrupedes gelidumque rotis tepefecerat orbem

rector et auratis colla spoliabat habenis.

Iam Phoebus disiungit equos, iam Quintia iungit;

quasque soror linquit, frater pede temperat undas.

Tum nox stellato mundum circumlita peplo

caerula rorigeris pigrescere iusserat alis

astrigeroque nitens diademate Luna bicorni

bullatum biiugis conscenderat aethera tauris.

Iam simulacra modis mentes fallentia plastis

mollia falsidicis replebant stramina signis;

 

et, ut in uerba paucissima conferam, nox erat. Cuius noctis nomen iamdudum oblitus ut insanus uates uersibus delirabam, dum subito agrestis illa quam dudum uideram hospita oborto impetu cubicularias inpulsu fores inrupit necopinanterque me iacentem repperiens marcentia languore somni lepido lumina rapido atque admodum splendifice intermicanti quodam sui uultus coruscamine perpulit; erat enim ultra solitum eminens mortalitatis aspectum. Denique pigrae adhuc quietis indicium rotatis naribus ruptuantem repentina ostii crepitatione turbauit. Hanc praeibat florali lasciuiens uirguncula petulantia, hedera largiori circumflua, improbi uultus et ore contumeliarum sarcinis grauido, cuius ironicum lumen tam rimabunda uernulitate currebat quo mentes etiam penitus abstrusas temulentis inscriptionibus depinxisset. Musae autem latera sarciebant altrinsecus duae, quarum dexterior uerenda quadam maiestate subnixa elatae frontis polimina argenteis astrorum crispauerat margaritis, cuius faleratum exoticis diadema carbunculis corniculata lunae sinuatio deprimebat ac cerulanti peplo circumlita hyalinae cauitatem sperae osseo fastigans tigillo uersabat. Uisus itaque luminis tam elata contemplatione caelitus erigebatur intuitus, quo pene foribus superna intuens pollicem inlisisset. Leui comes lateris refugo quodam contemplatu secretior humanos intuitus uelamine quodam arcano uitabat; huius ninguida canis albentibus nitebat caesaries rugaque crispato multiplici supercilio rancidum se quiddam consipere promittebat; tardior erat incessus et ipsa ponderationis grauidine uenerandus. Tunc Calliope prouinciam loquacitatis ingressa: His te, inquit, Fulgenti, tutricibus spondideram largiturum; quarum sequax si fueris, celeri te raptu ex mortali caelestem efficient astrisque te, non ut Neronem poeticis laudibus, sed ut Platonem misticis interserent rationibus. Neque enim illos de his expectas effectus, quos aut poema ornat aut deflet tragoedia aut spumat oratio aut cachinnat satyra aut ludit comedia, sed in quibus et Carneadis resudat elleborum et Platonis auratum eloquium et Aristotelis sillogismaticum breuiloquium. Nunc itaque pande mentis cubiculum et aurium fistulis audito nuntio mentibus intromitte quod excipis; sed enerva totum mortale quod tibi est, ne tam sacrati series dogmatis scrupulosis rite non residat penetralibus. Ergo nunc de deorum primum natura, unde tanta malae credulitatis lues stultis mentibus inoleuerit, edicamus. Quamuis enim sint quidam qui spreta capitis generositate aricinis atque arcaicis sensibus glandium quippiam sapiant atque eorum altiori stultitiae nubilo soporata caligentur ingenia, tamen nequaquam aput humanos sensus nisi fortuitis conpulsationibus moti nascuntur errores, ut etiam Crysippus de fato scribens ait: Conpulsationibus lubricis uoluuntur incursus. Itaque primum omisso circuitu, unde idolum tractum sit, edicamus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License