IX. Fabula Scyllae.
Scyllam ferunt uirginem pulcherrimam, quam
Glaucus Antedonis filius amauit; quem Circe Solis filia diligebat zelataque
Scyllam fontem in quo lauari solita erat uenenis infecit. Ubi illa discendens
ab inguine lupis canibusque marinis inserta est. Scylla enim Grece quasi
exquina dicta est, quod nos Latine confusio dicimus. Et quid confusio nisi
libido est. Quam libidinem Glaucus amat; glaucus enim Grece luscitius dicitur,
unde et glaucomata dicimus cecitatem. Ergo omnis qui luxuriam amat cecus est. Nam
et Antedonis filius dictus est; Antedon enim Grece quasi antiidon quod nos
Latine contrarium uidens dicimus; ergo lippitudo ex contraria uisione nascitur.
Scylla uero in modum ponitur meretricis, quia omnis libidinosa canibus lupisque
inguina sua necesse est misceat; iuste ergo lupis et canibus mixta, quia nescit
sua alienigenis deuorationibus saturare secreta. Sed hanc Circe odisse dicitur.
Circe ut ante dictum est manus diiudicatio uel operatio nuncupatur quasi
cironcr<in>e. Laborem enim manuum et operationem libidinosa mulier non
diligit, sicut Terentius ait: ‘Ab labore procliua ad libidinem accepit
condicionem, dehinc quaestu occipit’. Hanc etiam Ulixes innocuus transit, quia
sapientia libidinem contemnit; unde et uxorem habere dicitur Penelopam
castissimam, quod omnis castitas sapientiae coniungatur.
|