XII. Fabula Dionisii.
Iuppiter
cum Semele concubuit, de qua natus est Liber pater; ad quam cum fulmine
ueniens, crepuit; unde pater puerum tollens in femore suo misit, postea Maroni
nutriendum dedit. Hic Indiam
debellauit et inter deos deputatus est. Itaque cum Semele quattuor sorores
appellatae sunt, Ino, Autonoe, Semele et Agaue. Quid sibi haec fabula mistice
sentiat, exquiramus. Quattuor sunt ebrietatis genera, id est prima uinolentia,
secunda rerum obliuio, tertia libido, quarta insania; unde et nomina haec
quattuor Baccae acceperunt: Baccae dictae sunt quasi uino baccantes, prima Ino
– inos enim Grece uinum dicimus –, secunda Autonoe quasi autenunoe, id est se
ipsam non cognoscens, tertia Semele quasi somalion quod nos Latine corpus
solutum dicimus, unde et ipsa genuisse Liberum patrem dicitur, id est de
libidine nata ebrietas, quarta Agaue quae ideo insaniae comparatur, quod caput
filii uiolenta absciderit. Liber ergo pater dictus est, quod uini passio
liberas mentes faciat; Indos uero uicisse, quod haec gens ualde sit uino dedita
duobus scilicet modis, siue quod feruor solis eos faciat potatores siue quod
ibi sit Falernum uinum uel Meroitanum, cuius uini tanta uirtus est, quo uix
quilibet ebriosus sextarium mense toto bibat; unde et Lucanus ait: ‘Indomitum
Meroe cogens spumare Falernum’; aqua enim omnino domari non potest. Maroni
etiam Dionisius nutriendus datur quasi Meroni; mero enim omnis nutritur
uinolentia. Hic etiam tigribus sedere dicitur, quod omnis uinolentia feritati
semper insistat siue etiam quod uino ecferatae mentes mulceantur; unde et Lieus
dicitur quasi lenitatem praestans. Iuuenis uero ideo pingitur Dionisius, quia
numquam ebrietas matura est; ideo etiam nudus, seu quod omnis ebriosus
interuertendo nudus remaneat aut mentis suae secreta ebriosus nudet.
|