XIII. Fabula de Cigno et
Leda.
Quamuis in omnibus libidinis amor sit
turpior, numquam tamen deterior erit quam cum se honorato miscuerit. Libido
enim honestatis nouerca dum quod expediat nescit, semper est maiestati
contraria. Qualis enim diuinitas qui quaesit quod esse uelit, ne quod fuerat
esset. Iuppiter enim conuersus in cignum cum Leda concubuit; quae peperit ouum,
unde nati sunt tres, Castor, Pollux et Elena. Sed haec fabula mistici saporem
cerebri consipit; Iuppiter enim in modum potentiae ponitur, Leda uero dicta est
quasi lide, quod nos Latine aut iniuria aut conuicium dicimus. Ergo
omnis potentia iniuriae mixta speciem suae generositatis mutat. Ideo uero in
cignum conuersus dicitur quod ferant fisiologi, quam maxime Melistus Euboicus,
qui omnium fisiologorum sententias disputauit, huius generis auem ita conuiciis
esse plenam, ut ipsa aue clamante reliquae aues taceant quae praesto fuerint;
unde et olor dictus est quasi ab oligoria tractum, quod nos Latine iniuriam
dicimus. Ergo quotienscumque nobilitas in iniuriam uergit, conuiciis misceatur necesse
est. Sed quid ex hac re concipitur, uideamus; nihilominus ouum, quia sicut in
ouo omnis sordities, quae pur[g]ari potest in genere, continetur intrinsecus,
ita etiam in effectus iniuriae omnis est inmunditia. Sed ex hoc ouo generantur
tres, Castor, Pollux et Helena, nihilominus seminarium scandali et discordiae,
sicut ante diximus, ‘et geminum luctu concussit adultera mundum’. Castorem uero
et Pollucem quasi in modum perditionis ponunt, unde et in mari Castorum signa
dixerunt quae periculum creant; nam ob hanc rem etiam ambos alternatim
resurgere atque occidere dicunt, quod superbia nonnumquam iubet, nonnumquam
occidat; unde et iperefania Grece superbia dicitur. Sed iperefania proprie
superapparitio nuncupatur, quod sicut in istis duobus signis quae eorum fratrum
uocabulo nuncupauerunt unus superappareat, alter [uero] mergat, sicut lucifer
et antifer; nam Grece Pollux apo tu apollin, id est a perdendo et Castor quasi
cacon steron, id est malum extremum.
|