XIV. Fabula Ixionis.
Qui plus quaerit esse quam licet, minus
erit quam est. Ixion igitur coniugium Iunonis adfectatus, illa nubem ornauit in
speciem suam, cum qua Ixion coiens Centauros genuit. Sicut nihil Latina
gratiosius ueritate, ita nihil Greca falsitate ornatius. Denique Ixionem dici
uoluerunt quasi Axionem; axioma enim Grece dignitas dicitur. Dea uero regnorum
Iuno est, ut pridem diximus; ergo dignitas regnum adfectans nubem meretur, id
est similitudinem regni; regnum enim illud est quod perenniter duraturum est. At
uero cui temporis fugitiua uis inuidet pinnatisque celerrima raptibus,
momentaneae felicitatis figuras potius quam ueritatem ostendenti, uentositatis
inanem speciem praesumit. Denique Uatinius augur dicere solitus erat diuersarum
urbium honores somnialiter peragi urbicario mimologo et quamuis utraque nihil
agere dixerit, tamen hoc Romae praestare uisus est, quod ex parte quidem ueros
honores, sed risorios et citius fugitiuos; credo enim quod Cleobuli philosophi
sententiam legerat dicentis: [mimos ho bios], id est: mimus uita. Nunc ergo
fabulam repetamus. Dromocrites in theogonia scribit Ixionem in Grecia primum
regni gloriam adfectasse, qui sibi centum equites primus omnium conquisiuit,
unde et Centauri dicti sunt quasi centum armati – denique centippi dici
debuerunt, ex quo equis mixti pinguntur –, sed ideo centum armati. Qui quidem
Ixion paruo tempore celerem regnum adeptus dehinc regno expulsus est; unde eum
et ad rotam damnatum dicunt, quod omnis rotae uertigo quae superiora habet modo
deiciat. Ergo ostendere hic uoluerunt quod omnes qui per arma atque uiolentiam
regnum adfectant subito erectiones, subito elisiones sustineant sicut rota quae
stabile non habet ali quando cacumen.
|