Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Fabius Planciades Fulgentius Mythologiarum libri IntraText CT - Text |
|
|
[Tantalus Gigas uolens probare diuinitatem deorum Pelopem filium suum eis apposuit epulandum; unde hac damnatus est seueritate.] Tantalum dicunt in laco in inferno depositum, cui fallax aqua gulosis labia titillamentis attingit, poma quoque fugitiuis cinerescentia tactibus desuper facie tenus apparent pendula. Ergo huic locuples uisus et pauper effectus; ita se illi unda fallax praebet ut sitiat, ita se poma ingerunt ut esuriat. Sed hanc fabulam Petronius breuiter exponet dicens:
‘Nec bibit inter aquas nec poma pendentia carpit Tantalus infelix quem sua uota premunt. Diuitis haec magni facies erit, omnia late qui tenet et sicco concoquit ore famem’.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |