XVI. Fabula Lunae et
Endymionis.
Lunam ideo
ipsam uoluerunt etiam aput inferos Proserpinam seu quod nocte luceat siue quod
humilior currat et terris praesit, illo uidelicet pacto quod detrimenta eius et
augmenta non solum terra, sed et lapides uel cerebra animantium et quod maius
incredibile sit etiam letamina sentiant, quae in lunae crementis eiecta
uermiculos parturiant hortis. Ipsam etiam Dianam nemoribus [praeesse] uolunt
simili modo, quod arborum et fructicum suco augmenta inculcet. Denique
crementis lunae abscisa ligna furfuraceis tinearum terebraminibus fistulescunt.
Nemoribus quoque adesse dicitur, quod omnis uenatio plusquam nocte pascatur
dieque dormiat. Endimionem uero pastorem amasse dicitur duplo scilicet modo,
seu quod primus hominum Endimion cursum lunae inuenerit, unde et triginta annos
dormisse dicitur qui nihil aliut in uita sua nisi huic repertioni studuit,
sicut Mnaseas in primo libro de Europa scribens tradidit, siue quod pastorem
Endimionem amasse fertur, quod nocturni roris humor, quem uaporea siderum atque
ipsius lunae animandis herbarum sucis insudant, pastoralibus prosit
successibus.
|