Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Fabius Planciades Fulgentius
Mythologiarum libri

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • I. Fabula Bellerofontis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I. Fabula Bellerofontis.

 

Pritus rex uxorem habuit Antiam nomine; quae amauit Bellerofontem. Cui dum ob stupri causam mandasset, ille noluit; quem marito criminata est. Ille eum ad Cymeram interficiendam misit per socerum suum; quam Bellerofons equo Pegaso residens interfecit, qui de Gorgonae sanguine natus fuerat. Bellerofonta posuerunt quasi buleforunta, quod nos Latine sapientiae consultatorem dicimus, sicut Homerus ait: [Ou chre pannuchion heudein boulephoron andra], id est: nec decet tota nocte dormire consiliatorem uirum. Nam et Menander similiter in Disexapaton comedia ita ait: [boulephoros hemeteran Demea prokatelabes horasin], id est: consiliarie nostram, Demea, praeoccupauisti uisionem. Nam ut hoc certum sit, Homerus in fabula eiusdem Bellerofontis ita ait: [agatha phroneonta daiphrona Bellerophonten], id est: bona cogitantem, sapientissimum consili<ari>um. Spernit libidinem, id est Antiam; antion enim Grece contrarium dicitur, sicut antichristus dicimus quasi [enantion tou Christou], id est contrarius Christo. Uide itaque cuius uxor Antia dicatur; nihilominus Priti. Pritos Panfila lingua sordidus dicitur, sicut Esiodus in bucolico carmine scribit dicens: [bebrithos staphules eu <le>laktismenes haimorroo] , id est: sordidus uuarum bene calcatarum sanguineo rore. Et cuius uxor libido est nisi sordis. At uero Bellerofons, id est bona consultatio, qualem equum sedet nisi Pegasum, quasi pegaseon, id est fontem aeternum. Sapientia enim bonae consultationis aeternus fons est. Ideo pinnatus, quia uniuersam mundi naturam celeri cogitationum teoria conlustrat. Ideo et Musarum fontem ungula sua rupisse fertur; sapientia enim dat Musis fontem. Ob hac re etiam sanguine Gorgonae nascitur; Gorgona enim pro terrore ponitur; ideo et in Mineruae pectore fixa est, sicut Homerus in tertio decimo ait: [te depi men Gorgo blosuropis estephanoto]. Ergo hic duplex assertio est; aut enim terrore finito sapientia nascitur, sicut de sanguine id est de morte Gorgonae Pegasus, quia stultitia semper est timida, aut initium sapientiae timor est, quia et magistri timore sapientia crescit et dum quis famam timuerit sapiens erit. Unde et Cymeram occidit; Cymera enim quasi cymeron, id est fluctuatio amoris, unde et Homerus ait: [kuma kel<ain>on korthuetai]. Ideo etiam triceps Cymera pingitur, quia amoris tres modi sunt, hoc est incipere, perficere et finire. Dum enim amor nouiter uenit, ut leo feraliter inuadit, unde et Epicarmus comicus ait: [damastes eros leonteia dunamei thaleros], id est: domitor cupido leontea uirtute praesumptior; nam et Uirgilius in georgicis tetigit dicens: ‘Catulorum oblita leena seuior errauit campis’. At uero capra quae in medio pingitur perfectio libidinis est, illa uidelicet causa, quod huius generis animal sit in libidine ualde procliuum; unde et Uirgilius in bucolicis ait: ‘edique petulci’. Ideo et Satyri cum caprinis cornibus depinguntur, quia numquam nouerunt saturari libidinem. At uero quod dicitur: ‘postremus draco’, illa ratione ponitur, quia post perfectionem uulnus det penitentiae uenenumque peccati. Erit ergo hic ordo dicendi quod primum sit in amore inchoare, secundum perficere, tertium uero peniteri de perfecto uulnere.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License