Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Fabius Planciades Fulgentius
Mythologiarum libri

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • II. Fabula Perdiccae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. Fabula Perdiccae.

 

Semper delicata consuetudo laborioso fert praeiudicium operi, et molliter educata, dum quod non optas euenerit, penitentiam creant; melius est enim labore partiliter securiore doceri quam ex necessitate uenientem repentaliter perterreri. Perdiccam ferunt uenatorem esse; qui quidem matris amore correptus, dum utrumque et inmodesta libido ferueret et uerecundia noui facinoris reluctaret, consumptus atque ad extremam tabem deductus esse dicitur. Primus etiam serram inuenit, sicut Uirgilius ait: ‘Nam primum cuneis scindebant fissile lignum’. Sed ut Fenestella in archaicis scribit, hic primum uenator fuit; cui cum ferinae cedis cruenta uastatio et solitudinum uagabunda errando cursilitas displiceret, plusquam etiam uidens contiroletas suos, id est Acteonem, Adonem, Hippolitum miserandae necis functos interitu, artis pristinae affectui mittens repudium agriculturam affectatus est; ob quam rem matrem quasi terram omnium genetricem amasse dicitur. Quo, labore consumptus etiam ad maciem peruenisse fertur. Et quia cunctis uenatoribus de pristinae artis opprobrio detrahebat, serram quasi maleloquium dicitur repperisse. Matrem etiam Policasten habuit quasi policarpen quod nos Latine multifructam dicimus, id est terram.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License