Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Fabius Planciades Fulgentius
Mythologiarum libri

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • V. Fabula Berecintiae et Attis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. Fabula Berecintiae et Attis.

 

Decepta Grecia credulitate demonum potius quam deorum numquam deterius suis diis reponeret quam ut eorum matrem ueternosam anum non solum puerilem amatricem quantum etiam fingerent et zelotipam. Tantum enim zeli succensa anus inuidiosa fraglauit quae nec suis utilitatibus furiosa pepercit, ut unde fructum sperabat libidinis illut ueterana succideret meretrix. Et quamuis apud muliebres animos libido optineat regnum, tamen etiam in inuicta libidine zelus optinet dominatum. Berecintia enim mater deorum Attin puerum formosissimum amasse dicitur, quem zelo succensa castrando semimasculum fecit. Quid ergo sibi in his Grecia sentiri uoluerit edicamus. Berecintiam dici uoluerunt quasi montium dominam; ideo matrem deorum, quod deos nuncupari pro superbia uoluerunt; ideo eos in Olimpo habitantes quasi excelsos ac superbos; ideo et demonia nuncupant secundum Homerum dum dicit: [meta daimonas allous], id est: cum deos alios; demos enim Grece populus dicitur, is dicitur unus, et quia populos subdere cupiebant et soli super populos esse demones dicti sunt. Ideo et apud Romanos indigetes quasi nihil indigentes. Ergo Berecinthiam montibus praeesse dixerunt quasi uerniquintos; quintos enim Attica lingua flos nuncupatur, unde et iacintos dicitur quasi hioscintos, quod nos Latine solus flos dicimus, quasi omnibus perfectior. Nam [et] Epicarmus ita ait: [kunthoeides stephephoros kai rhantheis probebeke Chrusalos], id est: florigere coronatus atque ebrius processit Crisalus. Itaque florem quamuis quilibet amet, tamen abscidit, ut Berecinthia in Attin fecit: antis enim Grece flos dicitur. Ut Sosicles Atticus in libro teologumenon quem appellauit scribit, matrem deum in modum potentiae uoluit poni, unde [et] Cibebe dicitur quasi cidos bebeon, id est gloriae firmitas; unde et Homerus ait: [ho ken Zeus kudos opaze], id est: cui Iuppiter gloriam donauerat. Ergo ideo et turrita pingitur, quod omnis potentiae elatio sit in capite; ideo et leonum curru praesidens, quia omnis potentia etiam uirtuti dominatur; ideo et multiplici ueste, quod omnis potentia ornata sit; sceptrum etiam fert, quod regno uicina sit omnis potentia. Ob hanc rem etiam mater deum dicta est, illud nihilominus ostendere uolentes, quod siue indigetes siue dii siue demones aput antiquos a diuitiis dicti sunt, ergo potentia diuitum mater est; unde et Homerus Agamemnonem considerans ait: [o ma<ka>r Atreide moiregenes olbiodaimon], nec non et Euripides consimilans Tantalum Ioui in tragoedia Electrae ait:

 

[ho gar makarios, kouk oneidizo tuchas,

Dios pephukos hos legousi Tantalos

Koruphes hu<per> ...],

 

id est: beatus ille – nec inuideo fortunas eius – Iouis aequalis ut dicitur Tantalus. Ergo potentiae gloria semper et amore torretur et liuore torquetur citoque abscidit quod diligit, dum tamen amputet illud quod odit. Denique omnis nunc usque potentia nescit circa suos diuturnum seruare affectum, et quod amauerit cito aut zelando amputat aut fastidendo horrescit. Ideo et Attin dici uoluerunt quasi eton; etos enim Grece consuetudo dicitur. Ergo quantuscumque amor sit potentibus, stabilis esse non nouit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License