VI. Fabula deae Psicae et Cupidinis.
Apuleius
in libris metamorfoseon hanc fabulam planissime designauit dicens esse in
quadam ciuitate regem et reginam, habere tres filias, duas natu maiores esse
temperata specie, iuniorem uero tam magnificae esse figurae quae crederetur
Uenus esse terrestris. Denique duabus maioribus quae temperata erant specie
conubia euenere; illam uero ueluti deam non quisquam amare ausus quam uenerari
pronus atque hostiis sibimet deplacare. Contaminata ergo honoris maiestate
Uenus succensa inuidia Cupidinem petit, ut in contumacem formam seueriter
uindicaret. Ille ad matris ultionem aduentans uisam puellam adamauit; poena
enim in affectum conuersa est, et ut magnificus iaculator ipse se suo telo
percussit. Itaque Apollinis denuntiatione iubetur puella in montis cacumine
sola dimitti et uelut feralibus deducta exequiis pinnato serpenti sponso
destinari; perfecto iamque coragio puella per montis decliuia zephiri flantis
leni uectura delapsa in quandam domum auream rapitur, quae pretiosa sine pretio
sola consideratione laude deficiente poterat aestimari, ibique uocibus sibi
tantummodo seruientibus ignoto atque mansionario utebatur coniugio; nocte enim
adueniens maritus, Ueneris proeliis obscure peractis, ut inuise uespertinus
aduenerat, ita crepusculo incognitus etiam discedebat. Habuit ergo uocale
seruitium, uentosum dominium, nocturnum commercium, ignotum coniugium. Sed ad
huius mortem deflendam sorores adueniunt montisque conscenso cacumine germanum
lugubri uoce flagitabant uocabulum, et quamuis ille coniux lucifuga sororios ei
comminando uetaret aspectus, tamen consanguineae caritatis inuincibilis ardor
maritale obumbrauit imperium. Zephyri ergo flabrantis aurae anhelante uectura
ad semet sororios perducit affectus, earumque uenenosis consiliis de mariti
forma quaerenda consentiens curiositatem, suae salutis nouercam, arripuit et
facillimam credulitatem, quae semper deceptionum mater est, postposito cautelae
suffragio arripit: denique credens sororibus se marito serpenti coniunctam
uelut bestiam interfectura nouaculam sub puluinal abscondit lucernamque modio
contegit. Cumque altum soporem maritus extenderet, illa ferro armata lucernaque
modii custodia eruta Cupidine cognito, dum inmodesto amoris torretur affectu, scintillantis
olei desputamento maritum succendit, fugiensque Cupido multa super curiositate
puellae increpitans domo extorrem ac profugam derelinquit. Tandem multis
iactatam Ueneris persecutionibus postea Ioue petente in coniugio accepit. Poteram
quidem totius fabulae ordinem hoc libello percurrere, qualiter et ad infernum
descenderit et ex Stigiis aquis urnulam delibauerit et Solis armenta uellere
spoliauerit et seminum germina confusa discreuerit et de Proserpinae
pulchritudine particulam moritura praesumpserit; sed quia haec saturantius et
Apuleius pene duorum continentia librorum tantam falsitatum congeriem enarrauit
et Aristofontes Atheneus in libris qui disarestia nuncupantur hanc fabulam
inormi uerborum circuitu discere cupientibus prodidit, ob hanc rem superuacuum
duximus ab aliis digesta nostris libris inserere, ne nostra opera aut a
propriis exularemus officiis aut alienis addiceremus negotiis. Sed dum is qui
hanc fabulam legerit in nostra haec transeat sciturus quid sibi illorum
falsitas sentire uoluerit: Ciuitatem posuerunt quasi in modum mundi, in qua
regem et reginam uelut deum et materiam posuerunt. Quibus tres filias addunt, id est carnem,
ultronietatem quam libertatem arbitrii dicimus et animam. Psice enim Grece
anima dicitur, quam ideo iuniorem uoluerunt, quod corpori iam facto postea
inditam esse animam dicebant; hanc igitur ideo pulchriorem, quod et a libertate
superior et a carne nobilior. Huic inuidet Uenus quasi libido; ad quam
perdendam cupiditatem mittit; sed quia cupiditas est boni, est mali, cupiditas
animam diligit et ei uelut in coniunctione miscetur; quam persuadet ne suam
faciem uideat, id est cupiditatis delectamenta discat – unde et Adam quamuis
uideat nudum se non uidet, donec de concupiscentiae arbore comedat – neue suis
sororibus, id est carni et libertati, de suae formae curiositate perdiscenda
consentiat; sed illarum conpulsamento perterrita lucernam desub modio eicit, id
est desiderii flammam in pectore absconsam depalat uisamque taliter dulcem amat
ac diligit. Quam ideo lucernae ebullitione dicitur incendisse, quia omnis
cupiditas quantum diligitur tantum ardescit et peccatricem suae carni configit
maculam. Ergo quasi cupiditate nudata et potenti fortuna priuatur et
periculis iactatur et regia domo expellitur. Sed nos, quia longum est ut dixi
omnia persequi, tenorem dedimus sentiendi. Si quis uero in Apuleio ipsam
fabulam legerit, nostra expositionis materia quae non diximus ipse reliqua
recognoscit.
|