VIII. Fabula Mirrae et
Adonis.
Mirra patrem suum amasse dicitur, cum quo
debriato concubuit; cumque eam pater utero plenam rescisset, crimine cognito
euaginato eam coepit persequi gladio. Illa in arborem myrram conuersa est; quam
arborem pater gladio percutiens, Adon exinde natus est. Quid uero sibi haec fabula
sentiat edicamus. Mirra genus est arboris, de qua sucus ipse exsudat; haec
patrem amasse dicitur. Istae enim arbores in India sunt, quae solis caloribus
crementantur, et quia patrem omnium rerum solem esse dicebant, cuius opitulatu
cuncta germinum adolescit maturitas, ideo et patrem amasse dicitur; dumque iam
grandioris fuerit roboris, solis ardoribus crepans ragades efficit, per quas
sucum desudat – quod mirra dicitur – et redolentibus lacrimosa guttulis fletus
suaues scissuris hiantibus iaculatur. Unde et Adonem genuisse fertur; adon enim
Grece suauitas dicitur; et quia haec species odore suauis est, Adonem dicitur
genuisse. Ideo autem Uenerem eum amasse dicunt, quod hoc genus pigmenti sit
ualde feruidum; unde et Petronius Arbiter ad libidinis concitamentum mirrinum
se poculum bibisse refert; nam et Sutrius comediarum scriptor introducit
Gliconem meretricem dicentem: ‘Murrinum mihi adfers quo uirilibus armis
occursem fortiuscula.’
|