IX. Fabula Apollinis et
Marsyae.
Minerua ex osse tibias inuenit, de quibus
cum in conuiuio deorum cecinisset eiusque tumentes buccas dii omnes
inrisissent, illa ad Tritonam paludem pergens in aqua faciem suam speculata,
dum turpia adiudicasset buccarum inflamina, tibias iecit. Quibus Marsyas
repertis doctior factus Apollinem concertaturus de cantibus prouocauit. [Qui]
sibi Midam regem iudicem deligunt. Quem
Apollo, cur non recte iudicasset, asininis auribus deprauauit. Ille criminis
sui notam tonsori tantum ostendit praecipiens ei ut, si crimen eius celaret,
eum participem regni efficeret. Ille in terram fodiuit et secretum domini sui
in defosso terrae dixit et operuit; in eodem loco calamus natus est, unde sibi
pastor tibiam faciens – quae cum percutiebatur dicebat: Mida rex aures asininas
habet, nihilominus quod ex terra conceperat [calamus canebat]. Unde et
Petronius Arbiter ait:
‘Sic commissa uerens auidus reserare minister
fodit humum regisque latentes
prodidit aures;
concepit nam terra sonum,
calamique loquentes
inuenere Midam qualem
conceperat index.’
Nunc ergo huius misticae fabulae
interiorem cerebrum inquiramus. A musicis haec reperta est fabula, ut Orfeus in
teogonia scribit; musici enim duos artis suae posuerunt ordines, tertium uero
quasi ex necessitate adicientes, ut Ermes Trismegistus ait, id est: adomenon, psallomenon,
aulumenon, hoc est: aut cantantium aut citharidiantium aut tibizantium. Prima
ergo est uiua uox, quae sibi in omnibus musicis necessitatibus celerrima
subuenit; potest enim et limmata subrigere et parallelos concordare et
distonias mollire et ptongos iugare et ornare quilismata. Sequitur secunda
cithara; quamuis enim de his rebus quas musici disafexis dicunt, sicut
Mariandes scribit, multa de his faciat, tamen aliqua non implet quae uiua uox
potest; limmata enim facta non erigit, quilismata in se catenata non implet. At
uero tibia artis musicae partem extremam poterit adimplere. Cithara enim
simfoniarum gradus habet quinque, secundum quod Pithagoras ait, dum numerorum
arithmeticos modulos ad symphoniarum adduxisset concordiam; prima enim simphonia
diapason, quod est in aritmeticis diplasion, quod nos in Latinis I ad II
dicimus; secunda simphonia diapente, quod est in arithmeticis emiolius, quod
nos Latine II ad III nuncupamus; tertia simphonia diatessaron, quod est in
arithmeticis epitritus, id est III ad IV; quarta simphonia dicitur tonus, quod
aput arithmeticos epocdous nuncupatur, aput nos V ad IV; et quoniam ultra
arithmeticus ordo progredi non patitur propter nouenarium limitem, quia decimus
alterius ordinis primus gradus est, contingit ergo ut habeat quintam simphoniam
quae armonia nuncupatur, id est VIII ad IX; nullum enim ultra numerum
coniunctiorem inuenies. Habet igitur musica partes septem, id est genera,
diastemata, systemata, ptongos, tonos, metabolas et melopias; unde et Uirgilius
in sexto ait:
‘Nec non Threicius longa cum ueste sacerdos
obloquitur numeris septem discrimina uocum.’
In
arithmeticis enim quibus plenitudo formulae est ut etiam in geometricis, <in
musicis> tonus. Uox uero habet gradus symphoniarum innumeros, quantum natura
dotauerit ipsam uocem ut habeat arsis et thesis quas nos Latine elationes et
deiectiones dicimus. Tibia uero uix unam et dimidiam perficit simphoniam; una
enim simphonia quinque symphonias habet. Ergo post artem musicam Minerua
repperit tibias, quas omnis doctus in musicis propter sonorum despuit
paupertatem. Inflatas uero buccas ideo risisse dicuntur, quod tibia uentose in
musicis sonet et idiomatum proprietate amissa sibilet potius rem quam enuntiet.
Ideo illam iniuste sufflantem omnis
quicumque est doctior ridet; unde se et Minerua, id est sapientia, exprobrans
proicit; quas Marsyas adsumit. Marsyas enim Grece quasi morosis, id est stultus
solus, qui in arte musica tibiam praeponere uoluit citharae; unde et cum
porcina pingitur cauda. Sed his duobus certantibus Mida rex residet; Mida enim
Grece quasi medenidon dicitur, quod nos Latine nihil sciens dicimus. Ideo etiam
et asininis auribus dicitur, quia omnis discernendi ignarus nihil differt ab
asino. Ob hanc rem etiam et seruum eius auriculas referunt prodidisse. Ingenium
enim nostrum seruum habere debemus ad omnia quae uolumus obsequentem et nostra
secreta celantem. Quod autem per cannam prodidit, ‘per fistulam
gutturis’, ‘loquendo’ significat. Quod uero pastor audit, pastores sunt illi,
qui aliena exculcando suptilius pascunt.
|