X. Fabula Orphei et Euridicis.
Orpheus Euridicem nimfam amauit;
quam sono citharae mulcens uxorem duxit. Hanc Aristeus pastor dum amans sequitur, illa fugiens in serpentem incidit
et mortua est. Post quam maritus ad inferos descendit et legem accepit, ne eam
conuersus aspiceret; quam conuersus et aspiciens iterum perdidit. Haec igitur
fabula artis est musicae designatio. Orpheus [enim] dicitur oreafone, id
est optima uox, Euridice uero profunda diiudicatio. In omnibus igitur artibus
sunt primae artes, sunt secundae; ut in puerilibus litteris prima abecetaria,
secunda nota, in grammaticis prima lectio, secunda articulatio, in rethoricis
prima rethorica, secunda dialectica, in geometricis prima geometrica, secunda
arithmetica, in astrologicis prima mathesis, secunda astronomia, in medicinis
prima gnostice, secunda dinamice, in aruspicinis prima aruspicina, secunda
parallaxis, in musicis prima musica, secunda apotelesmatice. De quibus omnibus breuiter rationem perstringam
necesse est. Aliut est enim aput grammaticos aliena agnoscere, aliut sua
efficere; aput rethores uero aliud est profusa et libero cursu effrenata
loquacitas, aliud constricta ueritatisque indagandae curiosa nexilitas; aput
astrologos aliut est astrorum ac siderum cursus effectusque cognoscere, aliut
significata traducere; in medicinis aliut est morborum agnoscere meritum, aliud
infirmitatis uenientem mederi concursum; in geometricis aliut formulas
lineasque depingere, aliut numeros formulis coaptare; in aruspicinis aliud
fibrarum particularumque inspectio, aliud secundum Battiadem euentuum
inmutatio, in musicis uero aliud est armonia ptongorum, sistematum et
diastematum, aliud effectus tonorum uirtusque uerborum; uocis ergo pulchritudo
delectans interna artis secreta uirtutem etiam misticam uerborum attingit. Sed
haec quantum ab optimis amatur sicut ab Aristeo – ariston enim Grece optimum
dicitur –, tanto ipsa ars communionem hominum uitat. Quae quidem serpentis ictu
moritur quasi astutiae interceptu, secretis uelut inferis transmigratur. Sed
post hanc artem exquirendam atque eleuandam uox canora descendit et quia
apotelesmatica fonascica omnia praebet et modulis tantum ui secreta latentibus
uoluptatum reddit effectus; dicere enim possumus quod Dorius tonus aut Frigius
Saturno coiens feras mulceat, si Ioui, aues oblectet. At uero si rei expositio
quaeritur cur hoc fiat, uestigandae rationis captus inmoritur. Ideo ergo et ne
eam respiciat prohibetur et dum uidet amittit; nam perfectissimus Pithagoras
dum modulos numeris coaptaret simphoniarumque pondera terminibus arithmeticis
per mela et rithmos uel modulos sequeretur, effectus uero rationem reddere non
potuit.
|