I. Unde idolum.
Diophantus Lacedemonum auctor libros
scripsit antiquitatum quattuordecim, in quibus ait Sirophanem Aegyptium familia
substantiaque locupletem filium genuisse; quem, uelut inormis substantiae
successorem, ineffabili ultra quam paternitas exigebat affectu erga filium
deditum is qui dum adversis fortunae incursibus raperetur, quo patri crudelem
geminae orbitatis derelinquisset elogium ut et posteritatis perpetuale
suffragium denegasset et substantiae propagandae subitam interceptionem
obiceret. Quid igitur faceret aut fecunda paternitas in sterilitate
damnata aut felix substantia in successione curtata? Parum erat ut non haberet quod habuit, nisi etiam
nec esset qui obtineret quod relinquit. Denique doloris angustia quae semper
inquirit necessitatis solatium filii sibi simulacrum in edibus instituit dumque
tristitiae remedium quaerit, seminarium potius doloris inuenit nesciens quod
sola sit medicina miseriarum obliuio; fecerat enim ille unde luctus
resurrectiones in dies adquireret, non in quo luctus solatium inueniret. Denique
idolum dictum est, id est idos dolu, quod nos Latine species doloris dicimus. Namque
uniuersa familia in domini adolatione aut coronas plectere aut flores inferre
aut odoramenta simulacro succendere consuerat. Nonnulli etiam seruorum
culpabiles domini furiam euitantes ad simulacrum profugi ueniam merebantur et
quasi salutis certissimo conlatori florum atque turis offerebant munuscula
timoris potius effectu quam amoris affectu. Denique huius rei non inmemor et
Petronius ait: ‘Primus in orbe deos fecit timor’; nam et Mintanor musicus in
crumatopoion libro artis musicae quem descripsit ait: ‘Deum doloris quem prima
conpunctio humani finxit generis’. Exhinc ergo inueteratus error humanis
pedetemtim consertus discipulis baratro quodam sceuae credulitatis prolabitur.
|