Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Fabius Planciades Fulgentius
Mythologiarum libri

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • II. Fabula Saturni.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. Fabula Saturni.

 

Saturnus Polluris filius dicitur, Opis maritus, senior, uelato capite, falcem ferens; cuius uirilia abscisa et in mari proiecta Uenerem genuerunt. Itaque quid sibi de hoc Philosophia sentiat, audiamus. Tum illa: Saturnus primus in Italia regnum obtinuit; hicque per annonae praerogationem ad se populos adtrahens a saturando Saturnus dictus est. Opis quoque eius uxor eo quod opem esurientibus ferret edicta est. Polluris etiam filius siue a pollendo siue a pollucibilitate quam nos humanitatem dicimus. Unde et Plautus in comedia Epidici ait: ‘Bibite, pergregamini pollucibiliter’. Uelato uero capite ideo fingitur, quod omnes fructus foliorum obnupti tegantur umbraculo. Filios uero suos comedisse fertur, quod omne tempus quodcumque gignat consumit; falcem etiam fert non inmerito, siue quod omne tempus in se reuergat ut curuamina falcium siue fructuum propter; unde etiam et castratus dicitur, quod omnes fructuum uires abscisae atque in humoribus uiscerum uelut in mare proiectae, sicut illic Uenerem, ita et libidinem gignant necesse est. Nam et Apollofanes in epico carmine scribit Saturnum quasi sacrum nunnus enim Grece sensus dicitur – aut satorem nun quasi diuinum sensum creantem omnia. Cui etiam quattuor filios subiciunt, id est primum Iouem, secundum Iunonem, tertium Neptunum, quartum Plutonem; Polluris quasi poli filium dicunt, quattuor elementa gignentem,

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License