Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Fabius Planciades Fulgentius Mythologiarum libri IntraText CT - Text |
|
|
Arpyias etiam tres inferis Uirgilius deputat, quarum prima Aello, secunda Oquipete, tertia Celeno – arpage enim Grece rapina dicitur – ideo uirgines, quod omnis rapina arida sit et sterilis, ideo plumis circumdatae, quia quicquid rapina inuaserit celat, ideo uolatiles, quod omnis rapina ad uolandum sit celerrima. Aello enim Grece quasi edon allon, id est alienum tollens, Oquipete id est citius auferens, Celenum uero nigrum Grece dicitur, unde et Homerus prima Iliados rhapsodia: [aipsa toi haima kelainon eroesei peri douri], id est: Statim niger tuus sanguis emanabit per meam hastam – hoc igitur significare uolentes quod primum sit alienum concupisci, secundum concupita inuadere, tertium celare quae inuadit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |