Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Fabius Planciades Fulgentius
Mythologiarum libri

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • XV. Fabula de nouem Musis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. Fabula de nouem Musis.

 

Huic etiam Apollini nouem deputant Musas ipsumque decimum Musis adiciunt illa uidelicet causa, quod humanae uocis decem sint modulamina; unde et cum decacorda Apollo pingitur cithara. Sed et lex diuina decacordum dicit psalterium. Fit ergo uox quattuor dentibus, id est e contra positis, ad quos lingua percutit et quibus si unus minus fuerit sibilum potius quam uocem reddat necesse est. Duo labia uelut cimbala uerborum commoda modulantia, lingua ut plectrum quae curuamine quodam uocalem format spiritum, palatum cuius concauitas profert sonum, gutturis fistula quae tereti meatum spiritalem praebet excursu et pulmo qui uelut aerius follis concepta reddit ac reuocat. Habes ergo nouem Musarum uel Apollinis ipsius redditam rationem, sicut in libris suis Anaximander Lamsacenus et Zenopanes Eracleopolites exponunt; quod et alii firmant ut Pisander fisicus et Euximenes in libro teologumenon. Nos uero nouem Musas doctrinae atque scientiae dicimus modos, hoc est: prima Clio quasi cogitatio prima discendicleos enim Grece fama dicitur, unde et Homerus: [kleos oion akousamen], id est: famam solam audiuimus, et alio in loco: [peutheto gar Kupronde mega kleos] et quoniam nullus scientiam quaerit nisi in qua famae suae protelet dignitatem, ob hanc rem prima Clio appellata est, id est cogitatio quaerendae scientiae –, secunda Euterpe quod nos Grece bene delectans dicimus, quod primum sit scientiam quaerere, secundum sit delectari quod quaeras, tertia Melpomene quasi melenpieomene, id est meditationem faciens permanere, ut sit primum uelle, secundum desiderare quod uelis, tertium instare meditando ad id quod desideras, quarta Talia, id est capacitas uelut si dicatur tithonlia, id est ponens germina, unde et Epicarmus comicus in Difolo comedia ait: [leia me idon limon tis artunei],id est: germina dum non uiderit, famem consumit, quinta Polymnia quasi polymnemen, id est multam memoriam faciens dicimus, quia post capacitatem est memoria necessaria, sexta Erato, id est euronchomoeon, quod nos Latine inueniens simile dicimus, quia post scientiam et memoriam iustum est ut aliquid simile et de suo inueniat, septima Terpsicore id est delectans instructionem, unde et Hermes in Opimandrae libro ait: [ek korou trophes e ek kouphou somatos], id est: absque instructione escae et uacuo corpore, ergo post inuentionem oportet te etiam discernere ac diiudicare, quod inuenies, Urania octaua, id est caelestis – post enim diiudicationem eligis quid dicas, quid despuas; eligere enim utile caducumque despuere caeleste ingenium est –, nona Calliope, id est optimae uocis, unde et Homerus ait: [theas opa phonesases], id est deae uocem clamantis. Ergo hic erit ordo: primum est uelle doctrinam, secundum est delectari quod uelis, tertium est instare ad id quod delectatus es, quartum est capere ad quod instas, quintum est memorari quod capis, sextum est inuenire de tuo simile ad quod memineris, septimum iudicare quod inuenias, octauum est eligere de quo iudicas, nonum bene proferre quod elegeris.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License