XVIII. Fabula Mercurii.
Si furtis
praefuerunt dii, non erat opus criminibus iudicem, ex quo culpae habuerunt
caelestem auctorem. Mercurium dicunt praeesse negotiis, uirgam ferentem
serpentibus nexam, pennatis quoque talaribus praeditum, hunc etiam internuntium
furatrinumque deum. Quid sibi uero huius nominis atque imaginis significatio
disserat, edicamus. Mercurium dici uoluerunt quasi mercium-curum; omnis ergo
negotiator dici potest Mercurius.
Quare pennas.
Pennata
uero talaria, quod negotiantum pedes ubique pergendo [quasi] pennati sunt.
Quare uirgam.
Uirgam
uero serpentibus nexam ob hoc adiciunt, quod mercatus det aliquando regnum ut
sceptrum, det uulnus ut serpentum.
Quare galerem et gallum.
Galere
enim coperto capite pingitur, quod omne negotium sit semper absconsum. Gallum quoque in eius ponunt
tutelam, siue quod omnis negotiator semper inuigilet seu quod ab eius cantu
surgant ad peragenda negotia.
Quare Ermes.
Ermes quoque Grece dicitur ab eo,
quod est ermeneuse quod nos Latine disserere dicimus, illa uidelicet causa quod
negotiatori linguarum sit disertio necessaria. Utraque etiam regna
permeare dicitur, superna atque inferna, quod modo uentis in altum nauigans
currat, modo dimersus inferna tempestatibus appetat.
Quare fur, quare celer dicitur.
Hunc etiam
deum furti ac praesulem uolunt, quod nihil intersit inter negotiantis rapinam
atque periurium furantisque deierationem ac raptum. Stellam uero quae stilbos
Grece nuncupatur, quam ei pagani adscribunt, ex quo etiam diei nomen
inuenerunt, tantum celerior planetis omnibus currit, ut septima die suos
permeet circulos, quod Saturnus uiginti octo annis et Iuppiter duodecim
possunt; unde etiam Lucanus ait: motuque celer Cyllenius hebet.
Quare Argum occidit.
Denique
etiam Argum luminum populositate conseptum interemisse dicitur, dum oculorum
inmensam unius corporis segetem ubique uiua circumspectione florentem
singularis uulneris recussu falcifero messuisset curuamine. Quid sibi ergo tam
fabulosum Greciae commentum uelit, nisi quod etiam centum custodes totidemque
astutos sine negotiatione uacuos – unde et Argus Grece uacuus dicitur – et
furantis astutia et negotiantis circumuenit astuta falcataque cautela. Solet igitur adludere his speciebus et
honeste mendax Grecia et poetica garrulitas semper de falsitate ornata,
|