XXI. Fabula Persei et Gorgonarum.
Perseum
ferunt Medusae Gorgonae interfectorem. Gorgonas dici uoluerunt tres, quarum
prima Stenno, secunda Euriale, tertia Medusa, quarum quia fabulam Lucanus et
Ouidius scripserunt poetae grammaticorum scolaribus rudimentis admodum
celeberrimi, hanc fabulam referre superfluum duximus. Theocnidus antiquitatum historiographus refert
Forcum regem fuisse, qui tres filias locupletes derelinquit. Quarum Medusa
maior quae fuerat locuples regnoque colendo fructificandoque ampliauerat – unde
et Gorgo dicta est quasi georgigo; nam Grece georgi agricultores dicuntur;
serpentino uero capite ideo dicta est, quod astutior fuerit; cuius regnum
opimum Perseus inuidens ipsam quidem interemit – ideo uolaticus dicitur, quod
nauibus uenerit –, cuius capite id est substantia ablata ditior factus non
parua regna obtinuit. Denique et Atlantis regnum inuadens quasi per Gorgonae
caput, id est per substantiam eius, eum in montem fugire conpulit, unde in
montem conuersus esse dicitur. Tamen quid hac sibi tam subtili sub
imagine ornatrix Grecia sentire uoluerit, edicamus. Gorgonas dici uoluerunt
tres, id est tria terroris genera; primus quippe terror est qui mentem
debilitat, secundus qui profundo quodam terrore mentem spargit, tertius qui non
solum mentis intentum, uerum etiam caliginem ingerat uisus – unde et nomina
tres Gorgones acceperunt, [prima Stenno,] Stenno enim Grece debilitas dicitur,
unde et astenian infirmitatem dicimus, secunda Euriale id est lata profunditas,
unde et Homerus [Troien euruaguian] dixit, id est Troiam latas plateas habentem
–, itaque Medusam quasi meidusam, quod uidere non possit. Hos ergo terrores
Perseus adiuuante Minerua, id est uirtus adiuuante sapientia, interfecit. Ideo
auersus uolat, quod uirtus terrorem numquam aspicit. Speculum etiam ferre
dicitur, quod omnis terror non solum in corde, sed etiam in figura transeat. De
sanguine eius nasci fertur Pegasus in figura famae constitutus; uirtus enim,
dum terrorem amputauerit, famam generat; unde et uolare dicitur, quia fama est
uolucris. Unde et Tiberianus:
‘Pegasus hinnientem transuolaturus ethram’. Ideo et Musis fontem ungula sua
rupisse fertur, quod Musae ad describendum famam heroum aut sequantur proprium
aut indicent antiquorum.
|