I. Fabula de iudicio Paridis.
Philosophi
tripertitam humanitatis uoluerunt uitam, ex quibus primam theoreticam, secundam
practicam, tertiam filargicam uoluerunt, quas nos Latine contemplatiuam,
actiuam, uoluptariam nuncupamus; ut etiam propheta ait: ‘Beatus uir qui non
abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra
pestilentiae non sedit’, id est non abiit, non stetit, non sedit. Prima igitur
contemplatiua est quae ad sapientiam et ad ueritatis inquisitionem pertinet,
quam apud nos episcopi, sacerdotes ac monachi, apud illos philosophi gesserunt;
quibus nulla lucri cupiditas, nulla furoris insania, nullum liuoris toxicum,
nullus uapor libidinis, sed tantum indagandae ueritatis contemplandaeque
iustitiae cura macerat, fama ornat, pascit spes. Secunda actiua est quae tantum
uitae commodis anxiata, ornatui petax, habendi insatiata, rapiendi cauta,
seruandi sollicita geritur; plus enim quod habeat cupit quam quod sapiat
quaerit, nec considerat quod expediat, ubi intercedit quod rapiat; denique ideo
non perstat stabile, quia non uenit honeste; hanc enim uitam penes antiquos
aliqui tyranni, penes nos mundus omnis gerit. Uoluptaria uero uita est quae
libidinis tantummodo noxia nullum honestum reputat bonum, sed solam uitae
adpetens corruptelam aut libidine mollitur aut homicidiis cruentatur aut rapina
succenditur aut liuoribus rancidatur; sed hoc penes illos Epicurei ac
voluptarii, penes nos uero huiusmodi uita natura, non crimen est; et quia bonum
nemo gerit, nec nasci bonum licet. Id
itaque considerantes poetae trium dearum ponunt certamina, id est Mineruam,
Iunonem et Uenerem de formae qualitate certantes. Ideo uero Iouem his non posse
iudicare dixerunt, siue quod praefinitum mundi iudicium ignorabant, quia in
libertatem arbitrii constitutum hominem crederent, – quod itaque, si uelut deus
Iuppiter iudicasset, damnando duas unam tantummodo terris uitam dimitteret; sed
ideo ad hominem iudicium transferunt cui liberum deligendi debetur arbitrium. Sed
bene pastor, quia non ut sagitta certus et iaculo bonus et uultu decorus et
ingenio sagacissimus, denique brutum quiddam desipuit et ut ferarum ac pecudum
mos est ad libidinem limaces uisus intorsit quam uirtutem aut diuitias
inquisiuit. Sed quid sibi tres deae de tribus uitarum ordinibus uindicent
edicamus.
|