De Iunone.
Iunonem
uero actiuae praeposuerunt uitae; Iuno enim quasi a iuuando dicta est. Ideo et
regnis praeesse dicitur, quod haec uita diuitiis tantum studeat; ideo etiam cum
sceptro pingitur, quod diuitiae regnis sint proximae; uelato etiam capite
Iunonem ponunt, quod omnes diuitiae sint semper absconsae; deam etiam partus
uolunt, quod diuitiae semper praegnaces sint et nonnumquam abortiant. Huius
quoque in tutelam pauum ponunt, quod omnis uita potentiae petax in aspectum sui
semper quaerat ornatum; sicut enim pauus stellatum caudae curuamine concauans
antrum faciem ornet posterioraque turpiter nudet, ita diuitiarum gloriaeque
appetitus momentaliter ornat, postrema tamen nudat; unde et Teofrastus in
moralibus ait: [ta loipa gnothi], id est: reliqua considera, et Salomon: ‘In
obitu hominis nudatio operum eius’. Huic etiam Irim quasi arcum pacis
adiungunt, quod sicut ille ornatus uarios pingens arquato curuamine
momentaliter refugit, ita etiam fortuna quamuis ad praesens ornata, tamen est
citius fugitiua.
|