De Uenere.
Tertiam
Uenerem uoluptariae uitae in similitudinem posuerunt. Uenerem dici uoluerunt
aut secundum Epicureos bonam rem aut secundum Stoicos uanam rem; Epicurei enim
uoluptatem laudant, Stoici uoluptatem damnant; isti libidinem colunt, illi
libidinem nolunt. Unde et Afrodis dicta est – afros enim Grece spuma dicitur –,
siue ergo quod sicut spuma libido momentaliter surgat et in nihilum ueniat,
siue quod concitatio ipsa seminis spumosa sit. Denique ferunt poetae quod
exsectis falce Saturni uirilibus atque in mare proiectis exinde Uenus nata sit,
illud nihilominus ostendere uolens poetica uanitas quod Saturnus Grece Cronos
dicitur; chronos enim Grece tempus uocatur. Abscisae ergo uires temporis, id
est fructus, falce quam maxime atque in humoribus uiscerum uelut in mari
proiectae libidinem gignant necesse est. Saturitatis enim abundantia libidinem creat, unde et Terentius ait: ‘Sine
Cerere et Libero friget Uenus’. Hanc etiam nudam pingunt, siue quod nudos sibi
adfectatores dimittat siue quod libidinis crimen numquam celatum sit siue quod
numquam nisi nudis conueniat. Huic etiam rosas in tutelam adiciunt; rosae enim
et rubent et pungunt, ut etiam libido rubet uerecundiae opprobrio, pungit etiam
peccati aculeo; et sicut rosa delectat quidem, sed celeri motu temporis
tollitur, ita et libido libet momenaliter, fugit perenniter. In huius etiam
tutelam columbas ponunt, illa uidelicet causa, quod huius generis aues sint in
coitu feruidae; huic etiam tres adiciunt Carites, duas ad nos conuersas, unam a
nobis auersam, quod omnis gratia simplex eat, duplex redeat; ideo nudae sunt
Carites, quia omnis gratia nescit subtilem ornatum. Hanc etiam in mari natantem
pingunt, quod omnis libido rerum patiatur naufragia, unde et Porfirius in
epigrammate ait: ‘Nudus, egens, Ueneris naufragus in pelago.’ Conca
etiam marina portari pingitur, quod huius generis animal toto corpore simul
aperto in coitu misceatur, sicut Iuba in fisiologis refert.
|