II. Fabula Herculis et
Omfalae.
Parcite quaeso iudices humanis ardoribus.
Quid enim puerilis aut muliebris sensus in amorem efficiat, ex quo in libidinis
pugna Herculea desudat uirtus. Mulieris enim inlecebra maior est mundo,
quia quem mundi magnitudo uincere non potuit libido conpressit. Inuasit ergo
uirtutem de crimine femina quam mereri non potuit de natura. Hercules enim
amauit Onfalem, quae eum persuasit et coli deligatos eneruare contractus et
lasciuienti pollice fusi teretem rotare uertiginem. Hercules enim Eracles Grece
dicitur, id est eroncleos quod nos Latine uirorum fortium famam dicimus, unde
et Homerus ait: [kleos oion akousamen], hoc est: famam solam audiuimus. Ideo et
Alcei nepos dicitur: alce enim Grece praesumptio interpretatur; nam et Almenam
matrem habet quasi almera, quod Grece salsum dicitur. Nam ex igne ingenii ut ex
Ioue et ex praesumptione ut ex Alceo auo et ex salsidine sapientiae ut ex
Almena quid nascitur nisi fortitudinis gloria. Et tamen a libidine superatur;
onfalon enim Grece umbilicum dicitur; libido enim in umbilico dominatur
mulieribus, sicut lex diuina dicit: ‘Non est praecisus umbilicus tuus’, quasi
si diceret: peccatum tuum non est amputatum; nam et matrix illuc catenata
constringitur, unde et epomfalia eodem loco firmandis fetibus opponuntur. Ostendit
ergo quod libido quamuis etiam inuictam possit superare uirtutem.
|