III. Fabula Caci et
Herculis.
Si fumum fures eructuant, quis inuolantem
dum negat agnoscat. Ergo aut caliginem aut fumum obicit ne agnosci possit, aut
in fumum uanescit substantia quae furtiue succedit. Cacus enim Herculis boues
furasse dicitur, quos cauda in speluncam tractos abscondidit; quem Hercules
presso gutture interfecit. Cacon enim Grece malum dicimus. Ergo omnis
malitia fumum eruptuat, id est aut quod contra sit ueritati hoc est luci aut
quod acerbum sit uidentibus ut fumum oculis aut quod semper occultas
obscurasque cauillationes obiciat. Ideo
et duplex quod malitia multiformis, non simplex sit; triplici etiam modo nocet
malitia, aut in euidenti ut potentior aut subtiliter ut falsus amicus aut
occulte ut inpossibilis latro. Ideo etiam subtractos boues transuersis ducit
uestigiis quod omnis malignus, aliena ut inuadat, transuersa defensionis
nititur uia. Ideo et bona Herculis concupiscit, quia omnis malignitas est
uirtuti contraria. Denique in spelunca absconditur, quod numquam malignitas
aperta liberior fronte sit; sed uirtus et malos interficit et sua uindicat.
|