IV. Fabula Antei et
Herculis.
Anteus enim in modum libidinis ponitur,
unde et Grece antion contrarium dicimus; ideo et de terra natus, quia sola
libido de carne concipitur. Denique etiam tacta terra uiridior exurgebat;
libido enim quanto carni consenserit, tantum surgit iniquior. Denique a uirtute
gloriae quasi ab Hercule superatur; nam denegato sibi terrae tactu commoritur
altiusque eleuatus materna non potuit mutuari suffragia, quo euidentem suae rei
fabulam demonstrasset. Omnem enim mentem dum uirtus in altum sustulerit et
carnalibus eam denegarit aspectibus, uictrix statim exurgit. Ideo etiam et diu
in certamine dicitur desudasse, quia rara est pugna quae cum concupiscentia
uitiisque congreditur, sicut Plato in moralibus ait: ‘Sapientes uiri maiorem
cum uitiis quam cum inimicis pugnam gerunt’. Nam et Diogenes quinicus dum
dolore ramicum torqueretur et uidisset homines ad amphitheatrum concurrentes
dicebat: ‘Qualis hominum stultitia; currunt spectare feris homines repugnantes
et me praetereunt cum naturali dolore certantem’.
|