VI. Fabula Promethei.
Nulla
quaerantur ultra terris munimina, dum usque in caelum peruenerint furta; aut
quae securitas erit argenti uel auri, ubi flamma potuit inuolari. Prometheum
aiunt hominem ex luto finxisse. Quem quidem inanimatum atque insensibilem
fecerat. Cuius opus Minerua mirata spondit ei, ut si quid uellet de caelestibus
donis ad suum opus adiuuandum inquireret. Ille nihil se scire ait quae bona in
caelestibus haberentur; sed si fieri posset, se usque ad superos eleuaret atque
exinde, si quid suae figulinae congruum cerneret, melius in re oculatus arbiter
praesumpsisset. Illa inter oras septemplicis clipei sublatum caelo opificem
detulit, dumque uideret omnia caelestia flammatis animata uegetare uaporibus,
clam ferulam Foebiacis applicans rotis ignem furatus est, quem pectusculo
hominis applicans animatum reddit corpus. Itaque ligatum eum ferunt uulturi
iecur perenne praebentem. Et quamuis Nicagorus in distemistea libro quem
scripsit primum illum formasse idolum referat et, quod uulturi iecor praebeat,
liuoris quasi pingat imaginem, unde et Petronius Arbiter ait:
‘cui uoltur iecor intimum pererrat
et querit pectus intimasque
fibras;
non est quem tepidi uocant
poetae,
sed cordis liuor atque luxus’,
–
nam et Aristoxenus in lindosecemiarum
libro quem scripsit similia profert – nos uero Prometheum dictum quasi
pronianteu quod nos Latine praeuidentiam dei dicimus; ex dei praeuidentia et
Minerua quasi caelesti sapientia hominem factum, diuinum uero ignem quem
uoluerunt animam monstrant diuinitus inspiratam, quae aput paganos dicitur de
caelis tracta; iecor uero Prometheum uulturi praebentem quod nos cor dicimus,
quia in corde aliquanti philosophorum dixerunt sapientiam, unde et Iuuenalis
ait: ‘si leua parte papillae nil salit arcaico iuueni’. Denique uulturem in
modum mundi posuerunt, quod mundus et celeri quadam uolucritate uersetur et
cadauerum nascentium occidentiumque perennitate depascitur. Itaque alitur ac
substentatur diuinae prouidentiae sapientia quae nec ipsa finiri nouit nec
mundus cessare ab eius alimentis aliquatenus possit. Denique Pandoram dicitur formasse;
Pandora enim Grece dicitur omnium munus, quod anima munus sit omnium generale.
|