VII. Fabula de adulterio
Ueneris.
Iuste uel Sol Ueneris depalat adulterium,
quatenus Luna solet eius celare secretum. Uenus cum Marte concubuit, quam Sol
inueniens Uulcano prodidit; ille adamante catenas effecit ambosque religans
diis turpiter iacentes ostendit. Illa dolens quinque filias Solis amore
succendit [id est Pasiphe, Medea, Fedra, Circe, Dirce]. Quid sibi in hoc
poetica alludat garrulitas inquiramus. Perstant nunc in nostra uita de hac
fabula certe admodum testimonia; nam uirtus corrupta libidine sole teste
apparet, unde et Ouidius in [quinto] metamorfoseon ait: ‘Uidit hic deus omnia
primus’. Quae quidem uirtus corrupta libidine turpiter catenata feruoris constrictione
tenetur. Haec itaque quinque Solis filias, id est quinque humanos sensus luci
ac ueritati deditos quasi solis fetus hac corruptela fuscatos [amore
succendit]. Ob hac re etiam huiuscemodi nomina quinque ipsis Solis filiabus
uoluerunt: primam Pasiphen ut uisum, id est quasi pasinfanon, quod nos Latine
omnibus apparentem dicimus – uisus enim reliquos quattuor inspicit sensus, quia
et eum qui clamat uidet et palpanda notat et degustata aspicit et odoranda
intendit –, secundam Medeam quasi auditum hoc est medenidean quod nos Latine
nullam uisionem dicimus – uox enim corpore nuda est –, tertia Circe tactui
similis, id est quasi si diceret cironcr<in>e Grece, quod nos Latine
manuum iudicium dicimus, quarta Fedra quasi odoratus, uelut si dicat feronedon
quasi adferens suauitatem, quinta Dirce saporis iudex, id est quasi drimoncrine
quod nos Latine acrum iudicans dicimus.
|