Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Fabius Planciades Fulgentius
Mythologiarum libri

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • VIII. Fabula Ulixis et Sirenarum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. Fabula Ulixis et Sirenarum.

 

Sirenae enim Grece tractoriae dicuntur; tribus enim modis amoris inlecebra trahitur, aut cantu aut uisu aut consuetudine, amantur enim quaedam ……, <quaedam> speciei uenustate, quaedam etiam lenante consuetudine. Quas Ulixis socii obturatis auribus transeunt, ipse uero religatus transit. Ulixes enim Grece quasi olonxenos id est omnium peregrinus dicitur; et quia sapientia ab omnibus mundi rebus peregrina est, ideo astutior Ulixes dictus est. Denique Sirenas, id est delectationum inlecebras, et audiuit et uidit id est agnouit et iudicauit, et tamen transiit. Nihilominus ideo et quia auditae sunt, mortuae sunt; in sensu enim sapientis omnis affectus emoritur; ideo uolatiles, quia amantum mentes celeriter permeant; inde gallinaceos pedes, quia libidinis affectus omnia quae habet spargit; nam denique et Sirenes dictae sunt; sirene enim Grece trahere dicitur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License